Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

350 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS Eodem modo illa quoque bona íidelium suorum Maiestas sua Caesarea benigne restituenda mandet, omissa iuris belli allegatione, quae antea per rebelies et factiosos íilii olim Joannis occupata fuerunt, et nunc in manibus Capitaneorum Maiestatis suae Caesareae aut Camerariorum existunt, ut sit inter fideles Maiestatis suae ac perduelles aliquod discrimen. Sunt etiam certa bona íidelium Maiestatis suae Caesa­reae, quae per Transyluanos non ita diu violenter sunt occu­pata, in Comitatibus Zabolcb, Bihariensi, Maramarusiensi, Kraszna, Zolnok mediocri, et aliis; utpote bona Dominorum Stepbani Dobo, Gasparis Magocbi et Capituli Agriensis, fami­liae Bayony, Matbei Kende, Stepbani Sulyok, Francisci et Stepbani Melitb et Yalentini de Prepostbwara, et aliorum. Supplicant Maiestati suae Caesareae, dignetur bonum modum inuenire, ut illa eliberentur et fidelibus Maiestatis suae red­dantur. Porro, quemadmodum in multis conuentibus, ita nunc etiam bumilime supplicant Status et Ordines Regni Hungáriáé Maiestati Caesareae, uti domino eorum clementissimo, digne­tur auditis ipsorum frequentissimis petitionibus, externorum officialium et Capitaneorum iugum ab ipsis clementer amouere. Qui cum bonis in Hungaria careant, ideoque iure requiri non possint, et praeterea libertatum Hungaricarum sint ignari, plurima et fere intollerabilia, cum in miseram plebem, tum yero nonnunquam in Magnates et Nobiles Regni violenter perpetrant. Sicuti nunc Christopherus a Teuffanbach, Capita­neus Zathmariensis, villám Domini Stepbani Pereny Giwla, ac Antonii Zekel, Akly nominatam violenter occupauit, item Georgii Karoly Olchwa, hostiliter depredatus est, tribus abductis, et in vincula coniectis colonis, ac nonaginta maiori­bus pecudum abactis et mactatis; Melchiorque Saor, prouisor olim Zathmariensis plus quam trecenta iugera terrarum ara­bilium ac prata, quorum herbae vix trecentis falcatoribus suc­ciderentur, a nobilibus Nicoiao et Alexandra Uray, Francisco Burian et Michaele Zentkiraly violenter occupauit, quae ad villás eorum Piskarkos (sic) et Kryssadan dictas, antiquitus pertinebant. Quae omnia Maiestas sua Caesarea clementer auertat,

Next

/
Oldalképek
Tartalom