Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 349 pertinentiis eius Castri proueniunt, ad eiusdem necessitates quotannis arendare queat, cum sit locus magni momenti. Maiestas sua Caesarea benigne statuat, sicuti Regnicolae kumilime praecäntur, ut Capitulares Agrienses liberum liabe­ant ingressum in templum, quod est in arce, et ubi literae publicae in Sacristia conseruantur, a quo bactenus summa cum iniuria per Capitaneum et milites germanos, quibus illud Capitaneus inbabitandum dedit, prohibiti fuisse dicuntur; ut ea tota Ecclesia libere utantur, et priuilegia publica tutius conseruent, quum iam illis bellicis instrumentis, quae antea ibi seruabantur, euacuata esse dicatur; postquam indignum sit, ea loca Deo dicata, per milites cum eorum foeminis inba­bitari. Atque ut idem Capitulum habeat liberam potestatem iuxta publica Decreta, elocandarum yel in specie colligenda­rum Decimarum et quartarum suarum. Quia autem in eo Capitulo extraneae quaedam personae esse dicuntur, quae et linguae bungaricae ingnarae, et ideo ad exequutiones faciendas minus idoneae sunt: visum est Regni -colis, ut illinc exeant, et deinceps buiusmodi extranei nusquam in Capitulis et aliis Ecclesiis recipiantur. Piacúit etiam Regnicolis, ut mercatores et artifices pere­grini, in Comitate Jauriensi domos babentes, omnibus lionori­bus ac iuribus eius Ciuitatis subiiciantur, pariterque cum bungaris omnia eius loci onera sustineant, ac iurisdictioni dominorum terrestrium iudicisque eorundem obtemperent. Maiestas etiam sua Caesarea, ea qua se obtulit demen­tia, Dominorum et Nobilium bona dignetur proximis disturbiis per Capitaneos ad Castra Maiestatis suae occupata, secundum reuisionem priuilegiorum et aliorum documentorum, quae coram Commissariis Maiestatis suae, in Diéta anni MDLXYII constitutis, fuerunt producta, iis, a quibus sunt adempta, benigne remittenda statuere, sine ulteriori dilatione; ut sunt, stagnum domini Nicolai Batkori in Rakamaz, bona Georgii Zokoly, Sigismundi Bátbory, Nicolai Szecby, Georgii et La­dislai Butkay, Petri Derencbeny, et alterius Nicolai Swbyth ac aliorum plurium. Similiter oppidum Debreczen et pertinen­tias arcis Hollokeu dominae relictae olim D. Francisci Teoreok de Enyngb, a qua adempta sunt, clementer restituat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom