Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

348 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS dioriim non solutionem cansare possint. Hoc tamen declarato, quod si quempiam falso de damnificatione quis accusauerit, in poena talionis coniuncatur. Supplicant etiam Status et Ordines Maiestati Caesareae, pro Ciuitatibus Liberis et Montanis, ut illae in uniuersum omnes conseruentur in antiquis suis libertatibus, per diuos Eeges ipsis concessis; signanter vero. ne ad soluenda telonia cogantur, et quantum fieri potest, ad ea tantum onera sube­unda compellantur, quae vires ipsarum non excedunt, ne si minus tolerabilia ab eis petantur, Maiestati suae Caesareae ad postremum fiant inutiles. De profugis et miseris Nobilibus, qui terras aut vineas in alieno territorio emptas babent, ad solutionem decimarum non compellendis, Regnicolae referunt se ad constitutiones annorum MDLXYII et MDLXIX. De non exportatione argenti et auri, confirmant Regni­colae Decreta Sigismundi, Wladislai et Ferdinandi Regum, et modernae quoque Maiestatis Caesareae et Regiae superinde edita; quae ut Maiestas sua Caesarea, tam ipsamet obser­uare dignetur, quam per omnes alios, sub poena iisdem consti­tutionibus decreta obseruari iubeat, bumilime supplicant. Supplicant praeterea Status et Ordines Maiestati suae Caesareae humiliter, ne Maiestas sua Caesarea permittat in Camera Maiestatis suae Cremniciensi, aut aliis permutari aureos ducatos pro moneta, seu grossis polonicis vilioris valo­ris, quae permutatio hactenus magno suae Maiestatis et Regni damno instituta est; utque usus Polonicae monetae, iuxta constitutiones antea editas, in uniuerso Regno probibeatur, sub poena ibidem statuta. Dignetur etiam Maiestas sua cle­menter permittere, ut tballeri, sicuti in Hungaria, ita in Austria quoque, pro septuaginta quinque cruciatis, id est pro centum monetis hungaricis recipiantur, similiter et aurei ducati. , Cum Castrum Thomae Zechy, Balogh vocatum, in Co­mitatu Gemeriensi situm, a Turcis medio tantum milliari distet, icleoque propter hostis metum agricultura, ex qua arx esset sustentanda, exerceri nequeat; dignetur Maiestas sua Caesarea Regia benigne concedere, ut decimas, quae ex solis

Next

/
Oldalképek
Tartalom