Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

342 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS Cracouiensi 11011 alterius, quam camerariorum Scepusiensium vina venum exposita reperire licuerit. Quod si etiam aliqui ex Uugaris vina a Camera illa emunt, et in Poloniam, eiusdem Camerae permissione, vehenda curant (quod nisi per munera impetrant) Tricesimam de illis soluere tam ipsis quam Polo­nis tenentur, sicque duplici ratione subditi Maiestatis suae Cae­sareae exbauriuntur. Quod quidem Camerae Scepusiensis inter­dictum etsi sciunt Regnicolae etiam in ipsorum incomodum vergere, ut quibus nihil vini emere aut vendere liceat; tamen illud longe maius damnum est, quod Maiestas sua Caesarea in prouentu Tricesimarum exinde capit. Nam Poloni quoque, intellecta hac prohibitione, rursum suis interdixerunt ingres­sum in Hungáriám pro emendis et vendendis vinis aliisque mercibus; sicque fit, ut prouentu Maiestatis suae Caesareae, qui ex huiusmodi venditione a Polonis non contemnendi pro­ueniebant, nunc cessauerint. Unde supplicant humilime Status et Ordines Regni Maiestati suae Caesareae, velit abrogato Camerae Scepusiensis interdicto, liberam vinorum venditionem admittere; ita tamen, ut vina ipsa non in Poloniam usque, sed ad loca tantum depositionis antiquitus instituta vehantur; ut sunt Homonna, Varano, Ztropko, Cassouia et Eperies, aliisque iuxta articulos anni MDLXIX; neque pro moneta Polonica, quae vilis admodum est, sed pro aureis aut talleris, aut moneta Hungarica vendantur. De fodinis Minerariis referunt se Regnicolae ad Articu­lum XXIX decreti prioris Serehissimi Wladislai Regis. Quocl quidem quia integro adhuc Regno et foelicibus rebus decretum, et per auum maternum Maiestatis suae Caesareae benigne fűit confirmatum, nunc quoque immutandum non esse humili­ter supplicant. Quod attinet ad donationes bonorum, per defectum semi­nis ad fiscum deuolutorum, vei deuoluendorum, in quibus Maiestas * sua Caesarea benigne cupit obseruari Decretum Serenissimorum quondam Regum Mathiae et Wladislai super­inde editum, Decretoque Tripartito insertum, cum alioquin hoc processu, qui modo in usu est, ad unam tantum causam terminandam aetas unius hominis vix sufficiat: Status et Ordines Regni Maiestatem Suam Caesaream humiliter infor-

Next

/
Oldalképek
Tartalom