Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 343 mant, nunc etiam ex illo Decreto duoram Regum nihil poeni­tus esse immutatum, sed ea omnino ratione tales donationes adiudicari; nisi quod juxta seriem cuiuslibet Donationis cau­sae leuantur, quae series postea necessariis de causis conser­uandae justiciae gratia fűit introducta, quam Regnicolae nunc quoque obseruandam censent. Indignum enim foret, si causa unius Donatarii recens, et quae in duobus aut tribus colonis versaretur, grauis et magni momenti ac antiquae causae prae­poneretur. De laboribus colonorum ad loca finitima praestandis; tam quod ad numerum dierum, quam loca munienda attinet, Regnicolae accomodant se ad rationes constitutionis anni MDLXIX., et Maiestati suae Caesareae humiliter supplicant, eas ut obseruendas nunc quoque statuat; nisi quod ad munien­dum oppidum Agriense, de nouo deputant duos Comitatus Borsodiensem et Hewesiensem, et bona eiusdem Capituli Agriensis ubicunque existentes. Valium enim illius oppidi ita ruinosum et pluribus in locis ita apertum esse dicitur, ut verendum sit, ne ab hostibus inuadatur, si eius munitioni non prouideretur. Et quod miserum vulgus cum aliis laboribus publicis, tum vigiliis, ac Comitatibus Jaurino vicinis glaciae secanclae in Danubio satis in dies oneretur, et in eundo ad labores indeque redeundo abunde octodecem vel viginti duo­rum spatium consumatur; imo iste etiam dierum numerus prius constitutus magna ex parte frustra consumitur, eo quod noui subinde Architecti venientes et postremi priorum Archi­tectorum caepta opera immutantes et demolientes, nouas, prio­ribus dejectis, structuras faciunt; sicuti nunc in Agria, Tokay, Cassouia et Zendereo accidit, et ita miseri coloni frustra fati­g an tur. Item totus et integer Comitatus Posoniensis seruiat et victualia praestet Jaurinum. Hoc addito, quod insula Challo­kez, iuxta articulos MDLXIX., sex dies laborét Jaurinum, reliquos sex ad repleturas aggerum conuertat. Bona vero domini Archiepiscopi, nec non Capituli eiusdem, ubicunque et quibuslibet Comitatibus habita, simul cum Praeposituris Turo­ciensis et de Saag laborent ad Arcem suam "Wywar, iuxta constitutiones annorum MDLV. MDLIX et MDLXVII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom