Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1572. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 325 exigendis socordia et negligentia factum est, ut munitiönes ad reprimendum liostis impetum opportunis in locis caeptae, hucusque imperfectae remanserint, quandoquidem Maiestas sua ob immensas illas impensas, quae Maiestati suae, cum alias, tum maxime pro eiusdem Hungáriáé reliquiarum defensione et incolumitate quotidie incumbunt, huiusmodi fortificationi­bus suo aere perficiendis nequaquam sufficit, Maiestas autem sua, pro ea, quam de fidelium suorum Regnicolarum perman­siöne babet, paterna solicitudine et cura, in eo nunc est, ut fortificationes illae, eae inprimis, quae maioris alicuius mo­menti sunt, quamprimum ad finem perducantur, absoluantur­que; id quod sine amplo fidelium suorum Regnicolarum auxi­lio, ac alacri operarum praestatione fieri baud posse, ipsimet Status et Ordines facile aestimaturi sunt. Quocirca Caesarea Regiaque Maiestas eosdem suos ordines et status clementer hortatur et requirit, ut, perpensa buius rei necessitate, aliisque circumstantiis, praesertim vero imminentis ab hoste (cui nec in ipsa pace secure fidendum esse nimis saepe, ac cum magno, non istius solum Regni, sed totius etiam Christianitatis malo et calamitate didicimus) periculi, nec non modici illius tempo­ris, quod, etiamsi initae cum eodem octennalis induciae firmae permaneant, ad munitiönes eas rite perficiendas superest, ac denique hostis pedem suum indies fere latius proferre molien­tis, potentiae ratione habita, pro hoc praesenti anno septua­gesimo secundo, ab eo die, quo proxime decretae operae ces­sarunt, duodecim dierum operis, sex dierum labores addere, sicque decem et octo dierum operas gratuitas, ac easdem in sequentes etiam annos, eousque, donec fortificationes illae absolui poterunt, continuandas decernere velint; connumera­tione eodem, quo supra de Dica praestanda dictum est, modo instituta. De restantiis vero operarum eum modum instituendum esse Caesarea Regiaque Maiestas existimat, ut singuli Comi­tatus et Ciuitates liberae praestandis eiusmodi operis gratui­tis, iuxta Constitutione s Regnicolarum publicas, obnoxiae statuto certo termino, coram Camera Hungarica, vel Scepu­siense, vel coram alio speciali homine Maiestatis suae, ad hoc deputato, sufficientibus quietantiis et expeditionibus scribarum

Next

/
Oldalképek
Tartalom