Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
326 A POZSONYI OLTSZÁGÖYULÉS aedificiorum, vei supremorum Capitaneorum, exhibitionem gratuitorum laborum, vei pro eis pecuniae alicuius oblationem comprobent, quo sic ex comprobationibus illis appareat, an labores gratuiti praestiti sint, nec ne. Eo vero casu, quo restantiae comperirentur in aliquibus locis, eas Vice Comes illius Comitatus, sub amissione sui officii, et sub poeua ducentorum florenorum, de bonis eiusdem irremissibiliter per supremum Capitaneum exigendorum, et in usus confiniorum conuertendorum, plenarie complere debeat. Et quia buiusmodi praeteritarum operarum restantiae non unius sed plurium annorum sunt, ita ut praegraue futurum sit, ut una cum nunc decernendis uno anno praestentur: pecunia pro iisdem soluatur; ita nimirum, quod de quolibet floreno uno, unus operarius, cum ligone, vei securi ad duodecim dies, et de singulis quatuor ílorenis unus currus cum quatuor equis, vei totidem bobus, et duabus mercibus mercenariis, similiter ad duodecim dies semel in anno dentur. Ac proinde Caesarea Regiaque Maiestas clementer hortatur fideles Regni huius Status et Ordines, ut nisi aliam forte commodiorem viam huiusmodi restantias exigendi ipsi sciuerint, hanc publico suo Decreto approbare velint, Et. quia hactenus compertum est, operas illas nullo fcre ordine distributas, sed maiorem earum partém ad ea loca, quae minus illis indigebant, destiuatas esse, in iis autem locis, ubi necessitas maximé requirebat, magnum earum fuisse defectum; Caesarea Regiaque Maiestas sibi liberam eiusmodi labores, prout magis commodum, utile et necessarium videbitur, dispensandi potestatem relinqui postulat. Pollicetur autem Maiestas sua, illud sibi curae fore, ne Coloni ad eas operas longius a domibus ipsorum praestandas compellantur; quin potius, si qui forte a loco illo, ad quem labores destinati fuerint, procul absint, ita, ut operas illas, siue manuarias, siue currules, praestare illis ob longinquitatem praegraue foret, pro iisdem laboribus pecuniam, qua in illorum locum alii conduci queant, soluendo se redimere valeant. De intertenendis alendisque equitibus continuis, ac poenis tergiuersantium, Caesarea Regiaque Maiestas superiorum quidem Conuentuum Decreta, iuxta nouissimae Dietae Constitutionen!, etiamnum seruari vult. Atqui, cum in earum