Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

324 A POZSONYI OLTSZÁGÖYULÉS num usum reducant; ita quidem, ut iu Caesareae Regiaeque Maiestatis suae potestate consistat, bona eiusmodi, possessio­nesque, in quibus fodinae minerariae existunt, aequiualenti­bus bonis fisco redimere, vei apud Nobiles relinquere, ac de fodinis illis saltem urburas debitas exigere; qui si illas colere negligerent, pro tolerabili aliqua mercede íisco, vei aliis, qui culturam earum recipere vellent, eas concedant, ne ex alicu­ius desidia et ignauia, fisci prouentus detrimentum accipiant. Quemadmodum etiam tripertito (sic) insertum est Decretum Serenissimorum quondam Regum Matliiae et Uladislai, quo de processu in causis bonorum per defectum seminis ad fiscum deuolutarum, et a Maiestate Regia in aliquem ob fidelia sua seruitia, vei alio forte respectu collatorum, instituendo seruan­doque certus modus constitutus est, a quo Decreto cum hacte­nus recessum esse, bincque plerunque accidere compertum sit, ut Donatarius eiusmodi bonis donatis vix per totum aetatis suae tempus frui possit; Caesarea Regiaque Maiestas sua autboritate Regia statuit, praelibatorum Matbiae et Uladislai Regum Decretum inposterum seruandum esse; alioquin enim iuxta eum processum, qui nunc in usu est, frustra fierent eius­modi Donationes, cum aetas unius hominis ad unam talem causam terminandam vix sufficiat. Praeterea, cum in fortificatione locorum finitimorum non minima huius Regni, contra vim tanti hostis, qui eiusdem fide­lium ordinum, statuum atque subditorum ceruicibus perpetuo imminet, defendendi tuendique ratio consistat, cum aperto hello, et in campo pares illi fieri, et tempestiue ubique obuiare non semper possimus, uti Maiestas sua haec et alia, quae hoc loci consideranda se offerunt fidelibus suis statibus et ordini­bus in superiori Diéta plenius ob oculos posuit: Caesarea Regiaque Maiestas plane confidebat, Regnicolas hac in parte, pro sua ipsorum ac communis patriae permansione et securi­tate, in praestandis laboribus, siue operis gratuitis, in eadem nouissima Diéta decretis, tam promptos se exhibituros, uti sane rei necessitas, et tum requirebat, ac etiamnum indies magis magisque efflagitat. Verum quia seeus accidit, ac plero­rumque Comitatuum in huiusmodi operis debito tempore prae­standis contumacia, vei etiam ipsorum Vicecomitum in iisdem

Next

/
Oldalképek
Tartalom