Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBALÍ. * 323 Regiarum, ac aHorum censuum, vaiiarumque necessitatum, illis sit residium, id omne, quocuuque etiam exiguo pretio obiecto, pro libito suo occupari, ac miseris colonis eripi faci­ant; quia vero Caesareae Regiaeque Maiestati pium, ac Regio suo officio dignum videtur, ut tanquam summus omnium sub­ditorum defensor et protector, buic quoque malo occurrat, praesertim cum ea de re Antecessoris ac Domini genitoris sui colendissimi, Diui quondam Imperatoris et Regis Ferdi­nandi etc. Augustissimae memoriae, inelyti istius Regni extet decretum anno quinquagesimo, in publico Ordinuni et Sta­tuum Conuentu promulgatum, quo sancitum fűit, Dominis ter­restribus non licere Colonis vina sua auferre, nisi eo pretio soluto, quod liuiusmodi vina aliis vendituri pro iisdeni accipere possent; idcirco aequitati consentaneum, sanciendumque exi­stimat Maiestas sua, ut Decretum istud ab omnibus et singu­lis Dominis terrestribus inuiolabiliter seruetur; iniunctura etiam Maiestatis suae officialibus serio, ut in eiusdem Domi­niis Decreto liuic ipsi quoque se accommodent, ac illud inuio­labiliter seruent. Similiter extant de fodinis minerariis Decreta Serenissi­morum quondam Regum Hungáriáé Ludouici, eius nominis primi, anno Millesimo trecentesimo quadragesimo primo, et Matbiae anno Millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto edita, quibus statutum fűit fodinas minerarum, in terris Domi­norum et Nobilium inuentas, fisco Regio vendicari posse, si aequiualentia bona, pro bonis illis, in quibus eiusmodi fodinae existerent, a Maiestate Regia conferantur; quae constitutiones multo quidem tempore in usu fuerunt, postmodum vero reg­nante Serenissimo olim Rege Uladislao diuersa constitutio publico Regnicolarum Decreto superinducta est; nimirum, ut pennissa esset omnibus Dominis et Nobilibus libera cultura fodinarum, in bonis suis babitarum; ita ut saltem urburas debitas ratione fodinarum illarum Dominus et Nobilis fisco persolueret; quoniam vero constat fodinas minerarias omnium fere gentium iure ad solos Principes pertinere, Caesarea Re­giaque Maiestas in hac contraria Regnicolarum constitutione statuendum censet, ut priorem illám Serenissimorum Regum Ludouici et Matbiae Constitutionen! restituant, et in pristi-21*

Next

/
Oldalképek
Tartalom