Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

320 A POZSONYI OLTSZÁGÖYULÉS íiat aestimatio, et de uno floreno quinque denaríos petidere teneantur. Quoniam vero ad Caesaream Regiamque Maiestatem suam relatum est, quod etsi in dieta nouissima Dieta consti­tutum fuerit, in Sclauonia perinde, ac in Hungaria, nouam portarum connumerationem fieri debere; Sclauoniae tamen Regnicolae eam connumerationem ita, uti in Hungaria peracta est, peragique debuit, ut scilicet Dicator oculata reuisione, et villatim incolarum numerum conscriberet, non admiserint, sed Vice Comites per districtus tantum Dicatori possessiones non aditas nec inspectas proposuerint, et iuxta relationem eorum, portarum numerum conscribi fecerint: Caesareae Regiaeque Maiestati baec Sclauoniae Regnicolarum contumacia, non solum contra publicam Regni Constitutionen! verum etiam Maiestatis suae hac de re aliquoties emanata seria mandata, quibus illis expresse iniunctum fűit, ut singulae villae et oppida in connumerando adirentur, et ad oculatam inspectio­nem numerus portarum in unaquaque possessione conscribere­tur, commissa, non immerito vehementer displicet, praesertim cum Maiestas sua edocta sit, in sola ea regione, quae inter Sauum et Colapim flumina interiacet, tantum colonorum ses­sionatorum numerum existere, quantus in uniuersa Sclauonia numeratus dicatusque sit, atque adeo vei hinc facile colligi queat, rem hanc in maximam dicae et subsidii decreti diminu­tionem, summumque Maiestatis suae fisci detrimentum ver­gere; ideoque Caesarea ac Regia Maiestas fideles Ordines et Status clementer hortatur, ut noua constitutione expresse caueant, ne quid tale in posterum eueniat, sed connumeratio eo, quo supradictum est, pacto, tam in Sclauonia, quam Hun­garia admittatur, nec quisquam se eidem ulterius opponere impune ausit, atque insuper Maiestati suae liberum relinqua­tur, post factam connumerationem in singulis Comitatibus inquisitionem instituere, quo cognosci queat, au connumeratio rite facta sit. Et quia hactenus compertum est, ex stricta illa lege, qua in uno quoque Comitatu Nobilis pessessionatus eisdem Comitatus in Dicatorem eligi consueuit, plaerunque euenire, ut aptum idoneumque Dicatorem Camera habere non possit, sed eum cogatur eligere, tametsi minus quandoque

Next

/
Oldalképek
Tartalom