Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
15 7 2. FEBRUÁR- ÉS MARCZLUSBAN. 321 idoneum, qui sese obtulerit, vel quem Vice Comes aut Cornitatus nominauerit, hincque illud etiam sequatur incommodi, quod ad exactionem Dicatores tardius inueniantur et emittantur: Caesarea Regiaque Maiestas statuendum censet, quod in posterum Dicatorum electio in Maiestatis suae arbitrio consistat; ita, ut quemcunque voluerit, siue ex eodem, siue alio quocunque Comitatu, Nobilem tamen possessionatum, et qui autboritate aliqua praeditus sit, eligere queat. De molitoribus, libertinis, carbonariis, sectoribus, nec non salariis Dicatorum, Yicecomitum et reliquis, item exemptionibus, restantiarum exactionibus, executionibus, ac poena negligentium, sic etiam de lucro Camerae, ac arendatione Decimarum: Caesarea Regiaque Maiestas vult ea obseruari, quae in memorato postremo Conuentu de iis omnibus et singulis statuta decretaque fuerunt, Caeterum, quia iniquum plane, ac longe indignissimum est: Hungaros, qui veri et naturales Regni possessores sunt, Dicam et Decimas soluere, Rutlienos vero ac Valachos aduenas et peregrinos, de fructibus Regui non minus quam Hungari viuentes, tanquam aliquos Nobiles, et Hungaris meliores, quasi in despectum Hungaricae gentis, liberos et exemptos esse debere; ac cum in hoc periculoso Regni statu Hungari, pro defensione Regni, non solum contribuant, verum etiam alia multa subire et praestare cogantur, illos, tanquam otiosos spectatores, ab omni onere velle esse liberos: Caesarea Regiaque Maiestas, in re tam iniqua, Regia sua authoritate uti constituit, ac omnino vult dictorum Ruthenorum ac Yalachorum onera cum caeteris Regnicolis esse aequalia; ita, ut in posterum pro rata portioné cuiusque facultatum omnia illa onera, utpote solutio Decimarum, nonarum, Dicarum et Censuum illis imponi, et ad eadem subeunda praestandaque teneri debeant, quae Coloni Christiani sustinent; ac insuper Dominis terrestribus firmiter mandandum censet, cum Ruthenos illos et Yalachos ab assuetis iampridem furtis, rapinis, aliisque maleficiis haud desistere Maiestas sua cognitum habeat, ut iidem Domini terrestres, quemcunque in huiusmodi maleficio deprehenderint, eum absque ullo fauore, non multa pecuniaria, sed poena demerita plectant; qui si id neglexerint, Comites, 91 Magyar orszaggy. Emi. V. a x