Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
15 72. FÜBRUÁR- KS MÁRCZIUSBAN. 319 aunis proxime praeteritis Maiestati suae decreta fuenmt, exigat subsidia, plane sibi persuasum babens, fideles eiusdem sui inclyti Regni Ordines ac Status, iis omnibus, quae boc loci consideranda sunt, recte perpensis, se pro sua ipsorum suorumque incolumitate ac salute, ad contribuendum non minus alacres promptosque, quam ab aliis Maiestatis suae Regnis et prouinciis, quantumuis a periculo aliquanto remotioribus, factum, exhibituros esse, quo sic illorum exemplo, alii quoque ad maiora in posterum praestanda tanto alacriores efficiantur. Quapropter Caesarea Regiaque Maiestas sua dementer postulat, ut quia subsidium in nouissimo buius inclyti Regni Ordinum et Statuum Conuentu ad duos annos decretum, die prima Augusti anni septuagesimi primi proxime praeteriti effluxit, in alios duos annos, ab eo die, quo prius illud subsidium cessauit, incboandos, a siugulis colonis sessionatis, seu portis integris, térni quouis anno floreni, iisdem, qui in nouissima Diéta solutioni praestandae constituti fuerunt, terminis, nempe pro eo, qui ad Festum Purificationis Beatae Mariae Yirginis, iam nunc praeteritum, expirauit, intra certum diem, solutioni eius praefigendum, unus florenus cum dimidio, ac deinde ad primum diem venturi mensis Augusti itidem florenus unus cum dimidio, sequenti vero anno septuagesimo tertio similiter tres floreni, per dictos duos terminos, videlicet ad festum Purificationis, et primum diem Augusti aequaliter diuisi, contribuantur; noua portarum connumeratione, iuxta superioris Conuentus Decreta, instituta; ac eo insuper addito, quod cum prouentus fisci ad publicam conseruationem destinati, promoueri ab omnilms, non autem diminui debeant, huic rei ita prouideatur, ut sublata illa portarum diuisione, qua Domini terrestres domos colonorum suorum in ordine sessionum integrarum sitas, in quartas, tertias, aut dimidias diuidere solent, sese abstineant, ac pro integra porta eam reputent, per quam aratrum ingreditur et egreditur, quaeque domus in medio colonorum sessionatorum sita est, siue ante, siue retro portám babuerit; ab inquilinis autem, qui saepe colonis sessionatis ditiores esse solent, pro valore rerum, quas quisque eorum babuerit, fiat exactio'; ita videlicet, ut rerum uniuscuiusquc