Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

26 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS electi Romanorum imperatoris ac Hungáriáé et Bohemiae etc. regis augustae memoriae, parentis sui obseruandissimi, contu­lisset in medium fidelium suorum Statuum ac Ordinum inclyti regni Hungáriáé, ut potuisset praesens cum illis deliberare et tractare, quae ad eiusdem regni, uti suauissimae patriae ac uxorum, liberorum et fortunarum omnium conseruationem, defensionem, quietem et concordiam spectant; tamen Maiestas sua caesarea huiusmodi voti sui compos fieri non potuit, impe­dita nimirum grauissimis bellicis motibus, qui ab eo tempore, quo caesarea ac regia sua Maiestas imperii et regnorum dorni­niorumque suorum gubernacula suscepit, quietem et statum regni perturbarunt. Etsi enim Maiestas sua caesarea nihil magis habuit in votis, quam hoc imperii et regni sui initio pacem colere et tranquillitatem publicam conseruare et stabi­lire, rebusque sacri E-omani imperii et afflicti regni Hungá­riáé, aliorumque regnorum et prouinciarum suarum quiete et pacifice disponendis et ordinandis vacare, quo rectius et faci­lius necessitate ingruente, quibuslibet periculis occurrere, eaque Deo bene iuuante a ceruice reipublicae Christianae remouere posset; tamen res longe aliter cecidit, quam Maie­stas sua caesarea sperabat. Nam, ut obiter et summatim sal­tem repetantur atque in memóriám reducantur ea, quae sub praelibato quondam diuo imperatore Ferdinando proximis tantum annis (silentio praeteritis aliis antiquioribus) acta et gesta sunt, cum illustrissimo Joanne Sigismundo quondam serenissimi regis Joannis filio, Maiestas sua caesarea in­clytae recordationis Semper propensa fűit, pro beneíicio et commodo afflicti huius Hungáriáé regni et Christianae reipub­licae, cum illo sub honestis et aequis conditionibus firmare et stabilire certam ac perpetuam pacem, ideoque non modo facile concessit illum in pace octennali, quam cum eodem Thur­carum imperatore iniuit, honestissimis pactis comprehendi, verum etiam speciales cum illo inducias pepigit et saepius renouauit, iisque durantibus multos de firmanda pace tracta­tus benigne admisit atque instituit, praelibata quoque caesarea Maiestate eiusmodi pacis tractatus omnibus módis et sincero animo apud diuum dominum parentem suum promouente, omnemque illi beneuolentiam et fauorem exhibente, cum ille

Next

/
Oldalképek
Tartalom