Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
I 156G, FEBRUÁR- ÉS MÁBCZIÜSBAX, 27 e diuerso non cessaret Maiestates suas per literas et oratores seu nuncios apuci imperatorem Thurcarum variis calumniis traducere, criminari, ac in ódium et inuidiam adducere, et quantum in ipso fűit, obstare et impedire ne pax et concordia ulla inter Maiestates suas et Thurcarum imperatorem coalesceret.Ita quoque eiusdem praefecti, officiales et subditi nunquam » destiterunt íideles Maiestatum suarum subditos et milites partim largitionum promissione, partim minis ad deditionem sollicitare, atque omni genere iniuriarum afficere, opprimere, ac ditionem Maiestatum suarum turbare, minuere, census ac redditus iütercipere, omniaque rapinis depopulationibus ac caedibus longe, lateque grassando complere. Quae cum facile potuissent Dei auxilio armata manu inliiberi, illiusque et praefectorum conatus reprimi, maluit tamen diuus quondam imperátor Ferdinandus atque Maiestas sua caesarea solita leuitate et indulgentia uti, quam pacem et quietem pubíicam turbare; eamque ob rem Maiestas sua caesarea sedulo operám dedit, ut sí quid esset controuersiae utrinque ortum, id placide transigeretur, certaque ratio obseruandarum indutiarum statueretur, cui se utraque pars accomodaret; eoque proposito destinati fuerunt anno 1564 commissarii ad oppidum Zewlews, quo licet etiam ipsius Transsilvani commissarii venerint, nihil tarnen transigi potuit, adeo ut commissariis sacrae caesareae Maiestatis re infecta discedendum fuerit, et paulo post, congregatis iam antea haud dubie in hunc iinem copiis, oppidum Maiestatis suae caesareae Zathmar ex improuiso interceptum fuit, praesidiariis tarn Germanis quam Hungaris partim caesis partim captis, ipseque Traussilvanus personaliter progressus in campum, accitis in auxilium Turcis, sub ductu paschae Themesiensis, satis magnam expeditionem bellicam suscepit, in qua alia quoque loca et castra Maiestátis suae caesareae ultra citraque Tibiscum infestis signis inuasit, occupauit et solo aequauit, eo ipso tempore, quo Maiestas sua caesarea nihil minus sibi expectandum arbitrabatur, fr§ta tractatibus pacificationis, qui tunc, partes suas interponente serenissimo rege Poloniae, agitabantur, quorum ille nullam rationem duxit, sed plane etiam posthabuit pacta et conditiones tum pacis octennalis cum Turcarum principe factae, tum specialium