Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS suae limitaneis ex locis et villis vicinis, pro conipetenti precio commeatus et victualia in copia conuehantur, ne illi necesse babeant passim euagari atque excurrere, ac eiusmodi necessa­ria ex circumiacentibus villis ac locis rapere. Unde non modo subditi magno afficiuntur damno, sed milites quoque ab hostibus intercipiuntur, vulnerantur et trucidantur. Et qui a arces et loca finitima commeatu carere nequeunt, Maiestas sua caesarea regiaque, quo iisdem eo melius prOuisum esse possit, statuendum censet, ut decimas quas praelati, ii saltem qui eiusmodi arcibus et locis finitimis vicini sunt, in aren­dam locare decreuerint, et quas Maiestas sua in iam dictum usum arendare voluerit, in quorumcunque bonis eae sint, prae caeteris omnibus, absque ulla contraclictione, aren­dare possit. Similiter incliti regni necessitas summopere efflagitat, quod instituatur certus ac idoneus aliquis modus et ordo, qui conuebendis et deducendis bac illac bombardis, armis et qui­buslibet instrumentis et apparatibus bellicis in expeditionibus siue generalibus siue particularibus obseruetur, ita ut caes. regiaque sua Maiestas certa sit de numero equorum et cur­ruum, a ciuitatibus iuxta ac comitatibus. dominisque et nobi­libus suppeditando; sicuti proximis annis, cum magna suae Maiestatis et publica utilitate, in Zepusiensibus partibus ordi­natum et suppeditatum fűit. Qui a plurimum refert certum equorum et curruum numerum omni tempore bab ere in promptu, ne quid ingruente periculo hostili regno inde eue­niat incommodi. Porro cum pro meliori coníinium defensione et tuitione pauperum colonorum a militari licentia et violentia omnino necessarium sit, ut inter milites tam Hungaros, quam Germa­nos, disciplina militaris restituatur et melius obseruetur, et quotidiana delicta et malestitia suis poenis coerceantur et puniantur; et iam olim a diuo quondam imperatore Eerdi­nando, Maiestatis suae domino genitore charissimo laudatissi­mae memoriae, ordo aliquis disciplinae conceptus, proximis vero annis a generoso domino Lazaro de Schwendy, barone in Hobenlandtsperg, consiliario et generali tum capitaneo Maiestatis suae in superioribus Hungáriáé partibus, ex consi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom