Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

210 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS sumant, sed quilibet eorum consuetum et articulis expressum salarium suum, de manu dicatoris, data illi superinde recogni­tione, expectet atque recipiat, contentique sint consuetis sala­riis eorum: vicecomites nimirum duodenis florenis, iudices nobilium quaternis, notarii in maioribus comitatibus binis, de uuius termini subsidio, in minoribus vero singulis florenis. Cum porro magnae supersint passim restantiae, decer­nendum erit, ut illae per omnia remedia, iuxta nouissimae Po­soniensis dietae constitutionem, exigantur, idque primo quoque tempore. Quod si vero in manibus comitum vel vicecomitum, aut iudicum nobilium restantiae suppressae fuerint compertae, illi continuo, sola authoritate Maiestatis suae caes. regiaque, sine ullo iuridico processu et citra omnem praerogatiuae re­spectum, tanquam usurpatores publicorum prouentuum íisci regii,in defensionem incliti regni patriaeque eorum oblatorum, absque ulla spe gratiae puniantur. Si vero apud dicatores ipsos fuerint deprebensae, eos Maiestatis suae camera, pro suo ofűcio, tanquam seruitores íisci iuratos et stipendiarios, captiuandi et seuere puniendi etiam, aliis in exemplum, liabeat plenae potestatis facultatem. Statuendum quoque ut in singulis comitatibus dicatori­bus praefigatur certus terminus quo restantias omnes rectificent. Quod si facere neglexerint, liceat camerae eiusmodi restantias, opera capitaneorum, ex bonis et rebus eorum excipere. Ulterius caes. regiaque Maiestas clementer postulat, ut iuxta priores constitutiones, si quando contigerit, per unum vel plures quoque annos nullám dicam publicari, lucrum camerae exigatur, ac illud per fumos, de singulo scilicet fumo viginti quinque denarios, propter maximas regni necessitates persoluendum fore decernatur. Quia vero coloni diuersorum dominorum et nobilium, videlicet ex pertinentiis arcium Stomffa, Detrekew, Wereskew, Holych, Sassin, Bozyn, Sancti Georgii, Dewen, Cheyte, Jokew et Zomolyan, Bolondos, Trinebin, Beztercze etc., Morauiae vicini et pene contigui, plurimos boues ac equos in nunclinis Seliensibus, Zerediensibus, Galgociensibus et Zempciensibus atque aliis solent emere, acceptoque saltem sigillo tricesima­toris, eos praetextu agriculturae domesticaeque necessitatis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom