Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
1569. AUGUSZTUS — OKTÓBER. 211 sine ulla vectigalis pensione, domum deducere, quos deinde arrepta occasione in Morauiam abigunt atque diuendunt, fisco defraudato, et vectigalibus regiis suppressis; unde iam etiam sequutum est, ac quasi in usum venit, ut tricesimatores eorumque seruitoresjvias clandestinas fraudesque negotiatorum obseruantes, ubique libere verberentur ac trucidentur; ideo, ut huiusmodi fraudi occurratur, ac caedes, verberationesque tricesimatorum cessent, et prouentus fisci augeantur, caes. regiaque Maiestas sua statuendum censet ut de omnibus bobus et equis, quoscunque illi emerint, iustum tricesimae vectigal exigatur, scheda regia illis data, quam deinde illis, quibus pecora eiusmodi vendiderint, dent, securitatis illorum gratia, quo emptos boues et equos libere queant educere. Alias enim ratio nulla apparet, qua doli colonorum et fisci detrimenta possint caueri. Et quia Maiestas sua caes. regiaque edocta est, triplicem quandam monetam Polonicam iam ab aliquot annis passim in superioribus buius incliti regni partibus currere et in usu esse, non sine magno publico detrimento, eo quod cum moneta illa fere tota cuprea existat, eius valor, respectu valoris monetae Hungaricae immodicus sit, ac insuper (quod maius est) Poloni banc suam vilem monetam inferre, Hungarisque relinquere, meliorem autem Hungaricam eius loco exportare soleant; Maiestas sua caes. regiaque deliberandum censet, quo pacto huiusmodi moneta Polonica eiusque cursus et usus aut penitus prohiberi atque interdici, aut aliud quodpiam remedium huic publico regni damno adhiberi possit. Praeterea cum non ignorent fideles Maiestatis suae Status et Ordines vim tanti liostis, ceruicibus eorum perpetuo imminentis, hello defensiuo et munitione necessariaque prouisione confiniorum sustinendam arcendamque maximé esse. cum aperto bello et in campo pares illi fieri et tempestiue ubique obuiare non Semper possimus; hacque de causa sua Maiestas per aliquot iam annos paterna solicitudine in hoc sedulo elaborauerit, ut confinia pluribus in locis recte fortificarentur, et deinde munitiones, magis opportunae ad reprimendum liostium impetum non mediocriter promotae fuerint; ideoque maximé necessarium sit, incoepta iam et semiperfecta 14*