Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
204 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS Qua iniiis autem rerum illarum status ab eo tempore diuina benignitate, ac caes. et regiae Maiestatis bona prouidentia, paternaque solicitudine, aliquanto securior et pacatior factus est, ipsam vero necessitatem maximopere efflagitare apparet, ut non solum Bobemici conuentus, utpote qui ex iam dictis ac pluribus aliis urgentissimis causis, conuocationi principum et ordinum imperii omnino praemittendi sunt, verum etiam ipsa comitia imperialia, quantum íieri possit, accelerentur, nihilominus tamen sacra caes. Maiestas, non immemor eorum, quae ante paucos menses fideles suae Maiestatis consiliarii Hungari, Viennam euocati, Maiestati suae iisdem de rebus, pro solita sua integritate, prudentia et ad promouendam tranquillitatem publicam studio, humiliter suggessere, statuit, ut ne Maiestas sua fidelium suorum regnicolarum res atque necessitates, quibus Maiestati suae bactenus nibil magis curae fuisse, vei adbuc esse, ipsis persuasissimum esse debet, ullo pacto neglexisse vicleri queat, postpositis aliis omnibus, ac constituto antea, atque in dicto Bohemico conventui die prorogato, lianc dietam Hungaricam promulgare atque celebrare, ac cum iisdem suis Statibus et Ordinibus Hungaris, antequam longius discederet, de iis praesens conferre atque tractare, quae ad Maiestatis suae ac prouinciarum et fidelium subditorum liuius sui regni salutem, commodum, utilitatem et permansionem pertinere, ac tam communi quieti et tranquillitati tuendae ac conseruandae, quam euitandis confringendisque malignorum et turbulentorum bominum sinistris impressionibus, consiliis, macbinationibus, temeritati atque violentiae opportuna fore videbuntur. Quod autem fideles Ordines ac Status regni obedienter comparuerint, Maiestas sua caes. et regia ab iisdem benigno et grato animo accipit. Et quia facile aestimari potest, tam Maiestatis suae regni Bobemiae ac prouinciarum annexarum status, quam sacri Romani imperii electores, principes et ordines nouam istam moram liaud parum aegre laturos esse, ac insuper articuli iam nunc proponendi tales sunt, qui longiorem aliquam deliberationem non requirunt; idcirco caes. et regia Maiestas clementer confidit, Ordines et Status incliti regni negotii