Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
1569. AUGUSZTUS 'OKTÓBER. 205 liuius tractationem ita acceleraturos esse, ut Maiestas sua quam fieri queat, breuissime liic morari necesse liabeat, quin imo ad saepedictorum Bohemicorum et imperialium comitiorum celebrationem quanto citius properare, sicque demum tum praedictorum Bobemiae et prouinciarum annexarum statuum, tum ipsis quoque imperii priucipum et ordinum desiderio ac toties iisdem datae spei satisfacere possit; praesertim cum illud ad ipsorum quoque Hungáriáé regnicolarum commodum, defensionern et securitatem haud dubie redundaturum sit. TJt igitur nunc ad ea deueniatur, quae in hoc publico conuentu deliberanda tractandaque erunt, quantumuis anno proxime praeterito, dei benignitate, inter -caes. et regiam Maiestatem ac Turcharum principem octennalis pax inita atque firmissime liinc inde roborata fuerit, eo tamen non obstante, fideles Status' et Ordines regni hactenus, nec sine maximo huius incliti regni ac totius christianae reipublicae malo atque iactura, cognitum expertumque habent, sancita quoque pace hostibus non usque adeo fidendum esse, quin loca íinitima sufficientibus militum praesidiis communiantur et custodiantur, et caetera quoque ingruente aliquo bello ad publicam defensionern necessaria tempestiue prouideantur, tum versus Turchas, tum supranominatum quondam regis Joannis filium, una cum malignis peruersisque suis consiliariis, haud aliud dies noctesque cogitantem atque molientem, quam ut, adiuti Maiestatis suae perfidorum transfugarum et rebellium subditorum scelestis machinationibus, Maiestatis suae rebus quo iure quaue iniuria nocere ac reliquias fidelesque subditos huius regni, nihil tale opinantes, in extremum periculum constituere atque pessundare possint. Quam quidem ad rem maximos requiri sumptus, regni Ordines et Status ipsimet non ignorant. Quoniam vero constat sacram caes. regiam que Maiestatem superiori bello, pro defensione et conseruatione earundem reliquiarum huius afflictissimi regni pio ac plane paterno animi zelo suscepto, ingentia debita contraxisse, ac insuper ad praesidiorum militarium in finibus regni constitutorum solutionem, locorumque finitimorum munitionem atque intertentionem