Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER

1569. AUGUSZTUS 'OKTÓBER. 203 quoque Transsyluanus expresse compraehensus est) quantum­uis binc inde firmissime stabilitae atque corroboratae, ullo modo disturbandae et abrurapendae ansam vel occasionem praeberi posse existimauit. Nam ut multa alia silentio praete­reantur, antedictus quondam regis Joannis filius, ac eiusdem peruersi consiliarii baud sunt veriti non solum quosdam suae Maiestatis vasallos et subditos, ut postbabita fide Maiestati suae debita, tametsi nulla plane iusta deficiendi causa ipsis data, illi se coniunxerint, malis suis artibus inducere; verum etiam eo non contenti, buiusmodi transfugarum et aliorum quondam peruersorum bominum ministerio aliorum quoque Maiestatis suae subditorum animos ad idem perfidiae, defectio­nis et rebellionis scelus sollicitare, diuersisque aliis rationibus, congregatis etiam nouis copiis, de prouinciis ac fidelibus Maie­statis suae subditis ex improuiso inuadendis et falsis praetex­tibus ad se pelliciendis consilia agitare non destiterunt. Quamobrem caes. et regia Maiestas ineuitabili quadam necessitate adacta fűit, instituta iam tum ad conuentus Bobe­micos celebrandos profectione iutermissa, ad praetactas Trans­siluani macliinationes aduertere, simulque eam rationem inire, qua buic imminenti malo occurreret, ac stante alioqui cum Turcis pace, per talia media, quae ab eadem baud aliena cssent, sinistras illas pessimasque aduersariorum cogitationes, prauaque ac exitiosa consilia diuerteret, sicque rebus suis prospiceret, ut Maiestas sua et eiusdem fideles regnicolae, ab omni iniqua violentia tuti et securi esse possent, Hacque de causa, ac ne forte Maiestatis suae vel eorundem fideliuni regnicolarum res, repentina aliqua aduersariorum inuasione, quam utique baud occulte eos moliri apparebat, detrimentum aliquod caperent, tam de praesidiis firmandis augendisque, quam etiam aliis ad vim propulsandam, licitamque omni diuino et bumano iure defensionem idoneis (tametsi quidem id non sine maxima Maiestatis suae incommoditate fieret) quantum Maiestas sua necesse arbitrata fűit, prouidere voluit, ac post­positis aliis omnibus in lianc curam sibi potissimum incum­bendurn duxit, ut quis tandem harum macbinationum Trans­syluanicarum euentus futurus esset, ex propiuquo atten­deret.

Next

/
Oldalképek
Tartalom