Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1569. AUGUSZTUS-OKTÓBER
202 A POZSONYI OKSZÁGGYÍ'FLÚS quando quidem Maiestas sua ad praesidia illa suis duntaxat sumptibus alenda, sicuti fideles buius regni Ordines ac Status ipsimet non ignorant. haud sufficit; verum etiam fidelium suorum Hungarorum et aliorum subditorum, maximé vero dicti regni Boliemiae et annexarum prouinciarum subsidio atque contributione opus habet et his carere nequit. Fuitque illi omnis mora et dilatio dictorum conuentuum eo grauior, quod interim illic omnia subsiclia, non sine magno damno íisci, cessarent, et quod ex noua illorum contributione sua Maiestas et suis debitis consulere et emerita in confiniis stipendia militibus exoluere, omniaque ibi rectius prouidere in sua absentia cuperet; denique quod omnino memoratorum conuentuum celebrationem ante suae Maiestatis in impérium profectionem peragi necesse esset. Praeterea caesarea et regia Maiestas liac etiam de causa praedicta comitia imperialia eo libentius sibi acceleranda proposuerat, quod ea ipsis quoque Hungaris, propter auxilia ordinum imperii, quae Germania siue intestinis siue externis bellis turbata, quacunque etiam necessitate hostili ingruente, uti pacis tempore haberi non potuissent, praesertim si ipsorum admonitiones vel a Maiestate sua neglectas, vel salteni parui habitas fuisse suspicarentur. (Sic.) Interea vero dum caes. et regia Maiestas praedictis Hungaricis conuentibus, quorum Maiestatis suae et sacri Romani imperii nec non aliarum Maiestatis suae prouinciarum haereditariarum, praecipue vero fidelium suorum Hungáriáé regnicolarum, tanti interesse dictum est, occuparetur et ubique publicae necessitati et incolumitati recte consultum et prouisum cuperet, quondam serenissimi regis Joannis filius, nulla prorsus a Maiestate caes. et regia iniuria prouocatus, temere ac praeter omnem rationem et aequitatem, Maiestati suae plurimas et inexpectatas molestias exhibere ausus fűit, ac tam in porta Turcharum imperatoris, quam ab ista parte, per falsas obtrectationes atque calumnias ac quascunque alias sibi suisque prauis machinationibus ac turbulentis consiliis opportuuas artes et teclmas, nullum non mouit lapidem, nec quicquam intentatum reliquit, quo paci inter Maiestatem suam et praefatum Turcharum imperatorem initae (qua quidem ipse