Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
156 7. JÚNIUS" ÉS JÚLIUSBAN. 119 Si autern hoc a fidelibus suis statibus et ordinibus regni obtineri nequiret, quod quidem sua Maiestas minimé euenturum sperat, ut tamen praeter iam decretos labores, pro competenti suae Maiestatis mercede laboratorum copiam alternis vicibus, si non ad omnia, saltem ad praecipua loca et arces íinitimas, prouti sunt Papa, Jaurinum, Vesprimium, Kanisa, Tokay, Zathmar, et Agria, de medio colonorum suorum, siquidem illi alioquin haberi nequeunt, non grauatim decernere velint; viceversa sua caes. Maiestas clementer et serio prouideri curabit,ut labores eiusmodi regnicolarum et mercenariorum non ad privatos usus capitaneorum, sed ad suae Maiestatis et confmiornm necessaria aediíicia bono ordine conuertantur. Eeuidebit etiam clementer sua caes. Maiestas grauamina fidelium suorum contra equites catafractos, qui sese hactenus circa Saarwar intertenüerunt, proposita, utpote quum sua sponte has et alias omnes fidelium suorum oppressiones auertere sit propensa. Ut autem milites ratione continui intertenendi ex utraque parte Danubii in locis hosti propinquioribus, quam hactenus fuerunt, imposterum collocentur, sacra caes. Maiestas valde necessarium esse iudicat, et hac in parte fidelium suorum Statuum ac Ordinum sententiam benigne probat, utque etiam obseruetur clementer prouideri curabit. Quantum vero comeatus et pabuli vecturam attinet, piacet quidem clementer suae Maiestati, ut ea iuxta proxime praeteriti anni publicas constitutiones obseruetur; necessarium tamen fore videtur, ut fideles Status et Ordines certum ordinem constituant, iuxta quem subditos suos ad victualia militibus pro conuenienti precio aduehenda cogere deberent. Quia si hoc non fiet, tunc milites ipsi pro victualibus et pabulatum excurrere cogentur, unde postea miserae plebi plurimum clamui infertur, et milites etiam ipsos partim occidi partim ab hostibus capi contingit. Quod utrinque malum per frequentem victualium et pabuli conuectionem auerti et euitari posset. Quod generalem et particularem expeditionem, bombardarum vecturam et constitutionem de emittendis equis militum Hungarorum ad pascua attinet, sacra caes. Maiestas clementer vult, ut articuli proxime praeteriti anni 1566. superinde