Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

120 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS emanati obseruentur; benigne tarnen petit, si forte quando generalem aut particularem aliquam insurrectionem euenir-e, et suam caes. Maiestatem personaliter ei non interesse continge­ret, ut fideles Status et Ordines nibilominus, prouti eodem pro­xime praeterito anno 1566. per ipsos decretum ac obedienter praestitum est, imposterum quoque in gratiam suae caes. Ma­iestatem et pro suo ac patriae ipsorum commodo, denique uxorum, liberorum et bonorum suorum conseruatione eodem modo unanimiter insurgere et proficisci non grauentur, sicuti boc ipsum etiam ab aliis regnis ac prouintiis Maiestatis suae decretum esse dignoscitur. Porro probatur quoque caes. ac regiae Maiestati suae constitutio et decretum fidelium suorum regnicolarum, tani de de terminis iudiciorum celebrandorum ecclesiasticorum et sae cularium in Hungaria et Sclauonia, quam de loco ad ea desi­gnato. ita tarnen ut in bis judiciis intelligantur esse excepta bona quondam regis Joannis; quinimo nec in caeteris, quae in hoc ipso articulo videntur esse constituta, Maiestas sua caesa­rea regiaque nullám facit difficultatem, nisi quod Maiestati suae hoc loco considerandum occurrit, ex quo Status et Ordines regni, deficientibus ob penuriam e numero praelatorum ac baronum, tot personis, quot superioris anni conventu fuerunt designatae, iudieiis et appellationum reuisioni ex ordine mino­rum praelaturarum et magnatum dignitate baronatus non fruen­tium, personas idoneas et iuris peritas deligendum et adhiben­dum statuant; postulat proinde sacra caes. Maiestas, ut perso­narum ex utroque ordine iudicii, adhibendorum delectum ipsi­met ordines iam statim faciant, et expresse nominatas articu­lis praesentis conuentus inserant, ne deineeps exceptioni contra aliquem, sine approbatione et consensu regnicolarum iudiciis adhibitum, locus esse possit. Quantum ad salaria praelatorum ac baronum assesorum­que ordinaria, Maiestas sua caesarea ac regia deineeps quo­quea persolui iubebit, sicuti etiam antehac semper soluta fuisse Maiestas sua intellexit. Verum in reuisionibus causarum ex­traordinariarum non meminit Maiestas sua caesarea ulla un­quam salaria data fuisse. De vitanda collusione procuratorum, exigendoque ab eis

Next

/
Oldalképek
Tartalom