Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
118 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS laborum publicorum distributionem, per fideles suos Status et Ordines inclyti buius regni sui Hungáriáé, super aedificatione et reparatione finitimorum locorum factam; hoc solummodo excepto, quod in bac distributione aliquot comitatus non sunt comprebensi, et aliquot locorum finitimorum, maximé ante civitates montanas existentium, mentio nulla facta est; denique quod ad opus illud circa Kauisam inchoandum unicus saltem comitatus, Zaladiensis scilicet et exiguus quorumdam palatinissae colonorum numerus deputatus est. Et licet sua Maiestas ita accipiat, quod in articulis praeteritorum annorum, ad quos Status et Ordines regni hoc negocium referunt, tam comitatuum quam locorum finitimorum omnium nomina contineantur; existimat tamen sua Maiestas expeditius fore, si etiam boc loco specifice exprimantur; signanter vero Kanisiensi reaedificationi adeo utili ac necessariae plurium comitatuum labores decernantur. Quod autem fideles Status et Ordines non plures quam sex dierum labores, ob certas rationes suas, decreuerunt: sua caesarea Maiestas clementer quidem et non sine dolore recordatur fideles suos regnicolas anni praeteriti bello valde afflictos et oppressos esse, animaduertitque quod propterea iam merito calamitatis eorum ratio baberi deberet; id quod etiam sua caes. Maiestas clementer ac paterne facere propensa esset, si summa necessitas aliud non postularet; cum tamen ipsimet facile considerare possint, uniuersa regni confinia eius momenti esse, quod si forte unum ex eis (quod Deus omnipotens benigne auertat) amitti contingeret, tunc simul etiam una foret bona pars regni amittenda et bosti simul ad ulteriorem liberam grassationem ianua patefieret; si itaque non fortificabuntur, nullum impetum bostilem sustinere poterunt; si autem prouti fieri necesse est, munienda erunt, certe in bunc usum eas rationes quae in promptu sunt, adhiberi oportet. Et proinde sua caes. Maiestas clementer petit, ut fideles Status et Ordines regni, pro sua ipsorum et miserorum subditorum suorum securiori permansione, in toto duodecim dierum labores decernant, et cogitent quodsi loca finitima ita fortificata erunt, ut milites in eis permanere possint, sedes et domos suas tanto cum minore hostium formidine et securius inbabitare poterunt.