Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
156 7. JÚNIUS" ÉS JÚLIUSBAN. 117 sessionis coloni agricultura, dicam soluant. Verum quod ii molitores. qui molendina in rivis aestate deficientibus habent, aut quorum rotae pluuioso tau t um tempore voluuntur, exempti habeantur, id caesarea regiaque sua Maiestas peraequum censet. siquidem de eorum facultatibus postmodum dicatores, median te iuramento illorum, certam noticiam capere poterunt. Valacbi quoque iure dicantur, qui nou habont exemptionis priuilegia. De carbonariis, itidem ac Ruthenis, acquiescit itidem Maiestas sua iis, quae per Ordines ac Status, secundum constitutiones antedicti conuentus de auno 1563. celebrati, conclusa atque decreta fuerunt. Ad exemptiones quod attinet, approbat caesarea ac regia sua Maiestas, quod obseruentur Constitution es anni 1566, iuxta conclusionem fidelium suorunt regnicolarum. Sed quo ad Sclauoniam, cum ibidem necesse sit finitis praesentibus comitiis specialem conuentum celebrare, Maiestas sua caesarea et regia suo tempore ibidem proponi curabit ea, quae in hac parte non solum Maiestatis suae, sed regnicolarum quoque necessitas postulare videbitur. Articulum in quo per Status et Ordines regni conclusum est, ut lucrum camerae deinceps singulis annis iuxta antiquam consuetudinem exigatur et persoluatur, si quando contigerit per annum aliquem vel plures quoque annos nullam dicam publicari, caesarea sua Maiestas clementer acceptat. Quae porro fideles Maiestatis suae regnicolae decreuerunt de soluendis superioris anni restantiis, caes. regiaque Maiestas gratiose approbanda duxit, sed quia in hoc articulo nulla fit mentio restantiarum quae adhuc soluenda sunt de annis praeteritis, Maiestas sua caesarea regiaque denuo clementer postulat, ut restantiae omnes ab anno millesimo quingentesimo quinquagesimo nono, quae in rationibus dicatorum apud cameram Maiestatis suae Hungaricam existentibus specifice extant, in singulis possessionibus per Turcas et Tai taros non d^populatis et deflagratis, vel per ipsummet quoque caesareae Maiestatis exercitum graui damno non affectis, per comitatus ipsos rectificentur. Caeterum sacra sua caes. Maiestas clementer approbat