Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
116 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS militer supplicarunt Status et Ordines regni Hungáriáé, ut dignetur cnmmittere camerae et dicatoribus, ut comitatibus et nonnullis dominorum ac nobilium summám illám pecuniarum, quam capitaneis Maiestatis suae caesareae in usus bellicos mutuo dederunt, ex liac dica cum praescitu capitaneorum persoluant, visis litteris obligatoriis praedictorum capitaneorum ; Maiestas sua eaesarea iustum quidem et aequum existimat ut comitatibus, dominis et nobilibus illis sua pecunia restituatur, sed quia curandum est, ne fiat aliqua confusio, si talia debita omnia ex dica soluerentur, postulat proinde sacra caes. ac regia Maiestas ut creditores illi, comitatus, domini ac nobiles eiusmodi, credita sua intra competentem terminum coram camera Maiestatis suae producant et iudicent, quo facto Maiestas sua eaesarea ac regia curabit, ut ea credita quae fuerunt liquida, vei ex dica vei aliunde primo quoque tempore persoluantur. Aequum etiam iudicat caes. ac regia Maiestas petitionem fidelium suorum regnicolarum, nimirum ut dicatores solo salario eis constituto contenti esse debeant, nec quicquam a colonis quam solam dicam exigant, neque etiam pro schedis vei connumeratione vei in pecunia parata vei in auena aut aliis rebus aliquid extorqueant, prout in articulo a regnicolis edito latius continetur; et prouidebit sua sacra caes. ac regia Maiestas, ne talia inposterum fiant, et deliquentes in hac parte pro merito puniantur. Quod de soluenda per molitores et artifices ac Yalachos et Ruthenos dica, obseruentur constitutiones anni 1563., id Maiestati suae nequaquam displicet. Sed quia Ordines ac Status regni nunc faciunt quandam distinctionem et interpretationem, quae in illis constitutionibus non extat, sed multum ab ea distat, nam ii molitores qui domos habent in ordine sessionum alioquin etiam de iis dicam soluere tenentur, et propterea non opus erat hoc publicae constitutionis iam antea emanatae declaratione; ideo illud quoque non minus aequum et iustum est, quod molitores, etiam si non habeant domos in ordine sessionum, dummodo habent molenclina perpetuae rotarum volutationis ac in maioribus fluminibus, utputa Danubio, Yago, Nitria et aliis, quoniam illa plus exhibent utilitatis quam imius