Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN
156 7. JÚNIUS" ÉS JÚLIUSBAN. 115 ad soluendam dicam secundum ordinarium censum, quem dominis suis terrestribus pendere atque prestare solent ac debent. De nobile adhibendo exactori dicae eiusque comitatus, annuit quidem Maiestas sua caesarea ac regia, ut id fiat eo modo atque ordine, quo conclusum fűit in constitutionibus anni sexagesimi tertii, et quod dicator sit nobilis, habeatque bona in eo quem dieare sólet comitatus sed quo rectius atque sincerius omnia peragantur, censet Maiestas sua, quod etiam uobilis ille iuratus, qui dicatori adiungetur, debeat habere regestum, quod peracta comiumeratione recte conscriptum in príma sede comitatus proferat, illudque, vei eius exemplum per sedem reuisum ac sigillo comitatus obsignatum, camerae Maiestatis suae Hungaricae statim transmittat. Contenta itidem est sacra caesarea ac regia Maiestas, quod adueniente festő nativitatis beatae Mariae virginis, per comites seu vicecomites singulorum comitatuum dicatores, adhibitis eis, ut praemissum est, nobilibus ad connumerandum emittantur, et ipsam connumerationem modo superius declarato incipiant. Piacet praeterea caes. regiaeque Maiestati, quae sanciuntur a fidelibus suis Ordinibus Statibusque regni in contumaces et dicatoribus se vi opponentes ac subsidii prouentuum, turbatores, quin et illa quae in eodem articulo subiungunt de indebitis quorundam delationibus et poena talibus irroganda, caes. ac regiae suae Maiestati clementer probantur. Recte quoque statuitur, quod non licere debeat vicecomitibus aut aliis salarium suum inscio et invito dicatore ex dica colonorum, aut aliorum excipere, quamuis iam Maiestati suae relatum sit id in uno tantum comitatu nempe Zaladiensi fieri quod nempe vicecomes salarium suum ex dica excipiat. Quod vero substitutus seu vicegerens illius salarium aliquid habeat, aut id ex dica recipiat, id Maiestatis suae mentis non est, verum mandabit Maiestas sua camerae suae Hungaricae, ut cuique salarium suum debitum et ordinarium in competenti et statuto tempore reddi curet, ita ne cuiquam necesse sit id per se ex dica sumere, sed ut ex camera Hungarica expendatur atque recipiatur. Et quoniam hoc loco suae caes. regiaeque Maiestati hu-8*