Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1567. JÚNIUS- és JÚLIUSBAN

114 A POZSONYI ORSZÁGIÍYULIÍS que anmim 1568. eosdemque terminos extendatur, ommissa quoqne conditione et reseruatione illa, ad quam subsidii huius promissionem restringunt, nempe quatenus Maiestas sua ipsos íideles suos ab internis calamitatibus, quibus sunt oppressi, cle­menter liberauerit; quandoquidem eiusmodi reseruatio Maie­statis suae existimationi nequaquam congruit, et est omnino superuacanea, quoniam Maiestas sua caesarea alioquin iam curam suscepit fideles suos ab istiusmodi internis calamitatibus, quibus asserunt se oppressos esse, dementer eliberandi, quinimo verendum etiam foret ne multi eiusmodi conditione ad inter­uertendam ratam suam decreti subsidii partém abuterentur. Concedit autem Maiestas sua caesarea ac regia perbe­nigne, quod possessiones illae quae per Turchas et Tartaros combustae, aut etiam per milites Maiestatis suae caesareae ac regiae cleuasíatae sunt, et inquilini etiam non dicentur; ita tarnen, ut dicator cum vicecomite ac iudice nobilium et nobile iurato connumerationis tempore videant, quae possessiones dignae sunt exemptionibus, quae non. Quin et illud aequum iudicat Maiestas sua, quod coloni qui in duas partes seruiunt, hoc est, qui et Turcis ac Transsiluanis et fidelibus Maiestatis suae caesareae et regiae tributa pendunt, dimidiam tantum partém dicae soluant, pvout antea quoque factum fűit. Probatur quoque sacrae caes. ac regiae Maiestati, do­mino nostro clementissimo, quod Ordines ac Status regni de­cernunt nouam hoc anno fieri debere per totum regnum et Sclauoniam connumerationem. Ad modum vero connumerationis quod spectat, piacet quidem Maiestati caes. regiaeque, ut bona, possessiones atque coloni quorumcunque dominorum et nobilium ita censeantur et dicentur, sicuti dominis eorum terrestribus censum ordinarium soluere et seruitia praestare consueuerunt, nimirum ut si co­lonus ratione eius domus in qua habitat, quartam aut sextam aut octauam partém eius census soluit, qui de una integra ses­sione soluitur, is etiam ratione dicae regiae tantum soluat, neque per dicatores ad plura soluenda cogatur. Dum tarnen ii coloni, qui non habent integras sessiones, sed se tertiarios , quartarios vel tales esse profitentur, iuramento astringantur

Next

/
Oldalképek
Tartalom