Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

94 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. Quoad cuprum, ne id extraneis aliter nisi iusto et com­petenti precio diuendatur, et reliqua humilia postulata a sta­tibus regni hoc nomine maiestati suae proposita, offert maie­stas eius se liuius rei non immemorem főre; verum non potest regia eius maiestas ipsos ordines ac status regni celare, quod maiestas sua cuprum quam potuit maximo semper precio veu­dere studuerit, et pecuuiam potissimum ad defensionem et sa­lutem regni conuerterit, prout nullis unquam sumptibus pro in­columitate fidelium suorum regnicolarum perpercit, et in liuuc usum quicquid aliunde etiam potuit corradere, liberaliter et cle­menter impendit.Sed in presentiarum alia est ratio quam eo tem­pore quo domini Fuggeri id e regno educebant, nunc enim non alienum cuprum educitur, sed maiestatis suae cuprum, quae id necesse habet suo periculo et sumptu in externa regna ét pro­uincias, utpote Polouiam et Silesiam et inde aliorsum euehere, et ibi denique, non in regno Hungáriáé, mercatoribus vendere et consignare ; hoc enim commodum et rationes fisci maiesta­tis suae exigunt, ubi maiestati suae nihil detrimenti aut impe­dimenti fieri debet, sicuti etiam non est conueniens regem aut principem quempiam subditis suis de camerae sue bouis ratio­nem reddere. Porro sacra regia maiestas memoria tenet, quod fideles maiestatis suae regnicolae apud maiestatem suam in conuen­tibus superiorum quoque annorum, magna instantia et multis precibus, insteterint pro rectificandis metis inter Hungáriám nec non Austriam, Morauiam et Stiriam ; non pretermisit autem maiestas sua eius rei benignam curam habere, adeoque contro­uersias illas partim decidere et diiudicare ; sed quod non omnes ad finem deduci potuerunt, causa presentium temporum distur­biis attribui debet. Nam maiestas sua propter alias grauiores occupationes suas, defensionem et conseruatiouem regni sui Hungáriáé concernentes, non potuit continue vacare negociis illis, presertim quum longam deliberationem et tractationem, ac per consequens non exiguum temporis spácium requirunt, quemadmodum maiestas sua fideles suos consiliarios Hunga­ros, quorum consilio et opera maiestas sua usa est, meminisse arbitratur. Parata tarnen est maiestas sua adhuc primo quoque

Next

/
Oldalképek
Tartalom