Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JUNIUSBÄN. 95 tempore operám dare, ut quaecuiique causae et differentiae li­mitum iam diiudicatae et reuisae sunt, citra longiorem morarn executioni mandentur, et ille etiam quae adhuc in Hungáriáé et Croatiae Sclauoniaeque, Morauie et aliarum maiestatis suae prouinciarum conterminarum finibus reuidende et rectificandae erunt, quatenus ratio temporum tulerit, cognoscantur et diffi­niantur, ut sublatis omnibus simultatum causis, eo firmior amicitia et beneuolentia inter regna et prouincias maiestatis suae stabiliatur et conseruetur. Quod vero ordines ac status regni maiestati suae regie denuo supplicandum duxerunt, ut maiestas sua libertates et pri­uilegia dominorum praelatorum,baronum,nobilium et liberarum acmontanarum ciuitatum, omniumque regni statuum per quos­cunque Theloneatores et Tricesimatores suos in Hungaria, Cro­atia et Sclauonia obseruari faciat, in quibus nimirum non obstan­tibus publicis decretis et priuilegiis ipsorum regnicolarum The­lonea et Tricesimas soluere coguntur pro rebus, quas in usum do­muset familiae suae perloca Tricesimarum et Theloneorum ve­here solent, ad id quidem praestandum parata est regia eius ma­iestas, quod non vult nec conatur uspiam libertatibus et priuile­giis fidelium suorum regnicolarum derogare aut preiudicare; sed quia regia maiestas intellexit, quod hoc colore et pretextu nonnulli merces et alias res ab exactione tricesimae vei Tlie­lonei neutiquam immunes siue exemptas traducere, et maiesta­tis suae fisco fraudem facere soleant: necessarium sane et aequum etiam atque honestum erit tales rationes inire, quibus eiuscemodi defraudationes camerae maiestatis suae precauean­tur, et quando commissae fuerint plecti possint. Insuper regia eius maiestas clementer annuit, ut Thelo­nea sicca, iuxta priorum constitutionem tenorem, sub poena ibidem expressa, aboleantur, TT bi vero status et ordines regni ostendunt rem valde du­ram esse et diffieilem, atque adeo vix tolerabilem, quod aliquis ex fidelibus suae maiestatis, cuius fráter apud factiosos existat, prinetur utrobique suis bonis et iuribus possessionariis, suaque portioné, siquidem illám portionéin quae sub ditione factioso­rum et rebellium est propter vim fratris, qui eam occupat, amittere cogatur, alteram vero in ditione maiestatis suae

Next

/
Oldalképek
Tartalom