Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. júniusban. .103 inurere potest. Caeterum ordines ac status Arcliiducatus Austriae, praeter haue receptissimam consuetudinem in sacro imperio et omnibus prouinciis suae maiestatis obseruari soli­tam, alias quoque urgentes causas reiiciendi denarios Hungari­cales attnlerunt; nempe quod auaritia nonnullorum tanta huius niunmi copia in Aus triam conuecta et cumulata fuerit, quod reliquae monetae germanicae usum non modo impediuerit, sed pene plane oppresserit; quod quidem an non in prouinciae il­lius et negociatorum eius, qui in ditionibus imperii negocian­tur, summ um detrimentum et iacturam cesserit, ordinibus ac statibus regni Hungáriáé perpendendum relinquitur. Ad haec certum et manifestum est, cum probis et iustis denariis Hun­garicalibus, tantam copiam et abundantiam adulterinorum, qui utique pre se ferunt inscriptionem et signum maiestatis suae, fraude malorum hominum, in Austriam irrepsisse, quod misera plebs opificum et rusticorum, qui veram monetam et falsam non internoscunt, non exiguam iacturam fecerit, et maiorem factura fuisset, nisi ei liac ratione proscriptionis con­sultum fuisset. Cum ergo reliquae omnes monetae Hungaricae, preter istos paruos denarios, extra regnum ubique currant et recipiautur, ex usu et commodo erit ordinum ac statuum regni Hungarie, ut grossi qui ad valorem trium cruciatorum ascen­dunt et alia grauiora numismata, deinceps in regno maiore numero, signis et inscriptionibus in priorum annorum conuen­tibus conclusis, cudantur, tunc enim habituri sunt sufticientem monetam, qua alibi extra regnum uti poterunt; nec putandum est eam cusionem regno damnosam fore, prout ipsi status hoc modo argentum e regno exportatum iri censent, dummodo moneta aequalis ligae et valoris cum moneta Germanica, ut prius conclusum est, cudatur. Caeterum parata est regia maiestas, ad praecauendas omnes vias, quibus argentum non cusum e regno, contra con­stitutiones regni, exportari solet, et ad committendum reueren­dissimo domino Strigoniensi, ut, iuxta decretum et constitutio­nes dinorum quondam Hungáriáé regum et totius regni, in cusione argenti et auri officio suo superiutendat ac satisfaciat, et in eo maiestas sua ipsum reuerendissimum et pisetarium eius gratiose conseruabit et manutenebit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom