Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
92 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. certum esse vult, quod Viennae aut in circumiacentibus prouinciis non omnis moneta Hungarica reiecta sit, siquidem ibidem non repudiantur ullae iustae maiores monetae Hungaricae aureae vei argenteae, in montanis maiestatis suae ciuitatibus, et nomine atque inscriptione maiestatis suae cusae, utpote ducati, taleri et dimidii taleri, aut alia minoris valoris numismata; sed ea proscriptio, qua status ac ordines regni usque adeo offensi esse videntur, denarios duntaxat Hungaricales concernit, quae sane quemadmodum in vilipendium ac contemptum Hungaro rum í acta non est, ita ab ipsis etiam grauiter ferri non debet, si causas eius rei considerauerint, et constitutiones seu decreta conuentuum, qui annis 1550. bic Posonii et 1553, Sopronii celebrati sunt, in memóriám reuocauerint; ubi nimirum, iuxta gratiosam admonitionem maiestatis sue, acceptauerunt cusionem monetae ad ligám ac valorem Germanicae monetae aequalem, prout postea taleri et dimidii taleri et reliquae monetae in eo valore et liga cusae fuerunt, de qua antea in imperio et aliis regnis ac prouinciis maiestatis suae conclusum erat; in imperio autem specialibus constitutionibus cautum fűit, ut maior pars argenti in taleros, dimidios taleros, aliaque grossiora numismata conflarentur, minora vero quae ad valorem unius cruciati non ascenderent, non ampliore numero cuderentur, quam quo in prouincia illa opus esset, nec illa in alienis cuiuscunque principis prouinciis recipi necesse foret; et lioc ipsum liodie quoque obseruatur, non solum in aliorum principum imperii ditionibus, sed etiam in regno Boliemiae et reliquis prouinciis maiestatis suae; nam maiores monetae, quae in imperio et in quibuscunque maiestatis suae terris cuduntur, passim per uniuersam ditionem maiestatis suae recipi debent, sed minores nummi, ut oboli, quadrani, denarii et id genus paruae monetae ad valorem unius cruciati non ascendentes non itidem, sed utitur alio paruo numismate Boliemia cum annexis prouinciis, alio inferiores prouinciae Austriacae, alio superiores et relique; et pari ratione explosa et proscripta sunt inter se inuicem huiusmodi parua numismata, neque tamen quauis illarum prouinciarum id in maiam partém capit, aut iniuriae aut contemptus loco liabet, prout nec incliiti istius Hungáriáé regni statibus ea res ullam notam