Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. júniusban. .103 .103 mint ad presens supersedere, et eas in pacatiora tempóra reiicere, uti antea quoque in conuentibus superiorum annorum, .ac presertim Zoliensi factum esse videtur; liiis uero tempori­bus, quoarl serenior tempestas aliqua affulserit, illarum dunta­xat causarum ac litium cognitioni et decisioni operám dare, quae recentiores sunt de violentiis et aliis tempore palatini istius commissis ; veretur enim maiestas eins regia, ut occasione ista grauiora etiam dissidia, rixae et contentiones inter regni­colas in maximum regni detrimentum suboriantur. Et quia praeterea multotiens maiestati regiae a capita­neis, officialibus et militibus, qui longe absentes custodiae finium inuigilant, quaerelae allatae sunt, quod nonnunquam in jus vocati, dum stationem et locum relinquere non possunt, propter absentiam et noncomparitionem tanquam contumaces in judicio grauentur; et non obscurum est liac occasione non leuia damna interdum regno Hungáriáé contigisse, ex quo ca­pitaneis relicto officio capitaneatus ad judicia venire necesse fűit; uti etiam accidit quondam Bartholomeo Horuathynouyth, qui cum ad causas suas iu judicio prosequendas e Zolnock egressus esset, in itinere a Thurcis captus, amissioni castri illius causam.prebuit. Proinde hortatur et requirit sacra regia maiestas fideles suos status atque ordines regni sui Hungarie, ut de modo aliquo tractent et concludant, quo etiam capita­neorum et militum condigna ratio habeatur. Quo meliore autem ordine in judiciis procedatur, omnia­que in cognitione litium et administratione justitiae rite et recte gerantur, plurimum conferet authoritas et presentia do­minorum praelatorum, baronum ac nobilium; itaque maiestas eius regia ab ipsis benigne requirit ut liuiusmodi judiciis post­liac frequentius interesse studeant, nempe quotiescunque eis per alia maiestatis suae et regni vei ecclesiarum suarum gra­uiora negocia integrum erit, prout ante consuetum esse dicitur. Praeterea regia eius maiestas, inter alia grauamina et querelas sibi a fidelibus suis statibus atque ordinibus regni Hungáriáé propositas, non leuissimam esse animaduertit, quam de moneta Hungarica Viennae et in circumiacentibus prouin­ciis proscripta et tympano explosa attulerunt; verum regia eius maiestas fidelibus suis regnicolis gratiose significat, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom