Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. júniusban. .103 regia eius maiestas eam maiestati suae et regno plus commodi allaturam, si ad conuehenda pro usu et necessitate exercitus victualia gratis et certo ordine ac modo constituendo adhibe­bitur, quam si absque discrimine in bellum euocetur; itaque regia eius maiestas statuit atque decernit. ut omnes singuli ru­stici, qui viciniores erunt, et ad vecturam victualium et com­meatus adhibebuntur, ab insurrectione et militia liberi et exempti babeantur ; illi vero qui longius ab exercitibus absunt, et ad arma babiles fuerint, quando necessitas postulauerit, leuentur, et in bellum prodeant, et is omnino modus obserue­tur, ut coloni utroque onere simul non grauentur. Praeterea, tametsi regia eius maiestas propensissimam voluntatem habet fidelibus suis regnicolis parcendi, ne ultra id quod maiestati suae offerunt unius duntaxat floreni pecuni­arium subsidium grauentur, quos nimirum maiestas eius regia tot rapinis, caedibus ac múltomra annorum incursionibus et bellis exhaustos et attritos esse non ignorat; quia tarnen non solum reliqua maiestatis suae regna et prouinciae, verum etiam sacri Romani imperii ordines, hoc anno, pro defensione et con­seruatione regni Hungarie, et aliorum finitimorum populorum, amplissima auxilia obtulerunt, et iam prestare caeperunt (si­cuti maiestas sua ipsos fideles suos regnicolas, ab oratori­bus, eo nomine ad conuentum imperialem Ratisponam expedi­tis, intellexisse non dubitat) adeoque ipsi ordines sacri Ro­mani imperii oratoribus liuiusce regni Hungáriáé expresse significarunt, ipsos certo sibi persuadere, quod status at­que ordines Hungáriáé fidelissime prestituri sint id, quod dicti legati ipsis in proxime preteriti anni comitiis statuis­se indicarunt, magnopere sane dubitat maiestas eius regia, si fideles maiestatis suae regnicolae pro propria ipsorum de­fensione et permansione nunc minus subsidium quam proxi­mis annis praestiterint, quod ea res dictis statibus imperii caeterisque prouinciis, que etiam omnes quas possunt ad liuius regni defensionem facultates promptissimis animis conferunt, magnopere sit offensura, et in futurum ad prestandum fideli­bus maiestatis suae regnicolis auxihum remissiores et langui­diores redditura; quapropter regia eius maiestas fideles suos regnicolas paterne et clementer hortatur ac requirit, ut pre-

Next

/
Oldalképek
Tartalom