Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

86 A POZSONYI ORSZLO GYŰLÉS. sentis necessitatis respectu, et allegati periculosi exempli causa, ad decretum subsidiarium florenum, a singulis colonis dicae nomine, secundum modum et connumerationem, quae inferius describetur, ad proxime futurum festum natiuitatis gloriosae virginis Mariae, in cameram maiestatis suae exigendum, alte­rum adhuc florenum ad festum beati Andreae apostoli presen­tis 1557. anni soluendum, addant et contribuant, ac denique sibimet non deesse velint. Porro, tametsi ordines ac status regni Hungáriáé certam quandam rationem et modum instituendae connumerationis hoc tempore prescripserint, putat tarnen regia maiestas alium modum extare, quo connumeratio ista tum maiestati suae cum ipsi regno longe sit futura utilior, quem etiam ut ordines acci­piant et obseruent, maiestas sua clementer postulat; nempe ut in singulis possessionibus omnes quotqiiot sunt domus connume­rentur, factoque tali connumeratione iudex vel dominus eius possessionis faciat limitationem seu distributionem dicae, pro cuiusque fortunis et facultatibus, ita quod diues pauperem releuet, et quod niholominus ex singulis domibus seu portis, quae habitatae et non desolatae ac desertae fuerint, ad pre­scriptos duos terminos natiuitatis Virginis Mariae et sancti Andreae, bini floreni prestentur. Praeterea exemptiones in connumeratione contribu­tionum fieri consuetae cessent, utpote molitorum, liberti­norum, mercenariorum, coquorum, sartorum, sutorum, fa­brorum ferrariorum et lignariorum, pellionum, carbonario­rum, et aliorum opificum, quin nullus eorum a solutione dicae liberetur. sed omnes debito modo secundum fortunas et facultates cuiusque connumerentur et dicentur ; demptis iis sessionibus vel portis ac domibus, quae combustae ac de­sertae, habitatoribusque vacuae fuerint, quas maiestas sua omnino immunes et exemptas esse iudicat; siquidem inter il­los qui exempti antehac fuerunt multo ditiores esse constat, quam illi sunt, qui connumerantur et ad solutionem coguntur, et alioquin pauperum ratio haben da est, ne ad grauiora onera quam diuites cogantur. Attamen quoad colonos illos, qui Christianis et Thurcis censum et seruitia ex aequo praebent, maiestas regia aequum iudicat, ut illis quoque dimidia dunta-

Next

/
Oldalképek
Tartalom