Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
90 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. gratitudinem, fidem et obseruantiam erga regiam eius maiestatem tam luculento testimonio ac significatione declarent, in eo nimirum, quod tanto applausu agnoscant et praedicent, maiestatis suae curas, molestias, sumptus et labores, quos nullo unquam tempore hucusque pro salute, incolumitate et permansione fidelium suorum regnicolarum subire recusauit, et imprimis operám, quam maiestas sua in proximo sacri Romani imperii Ratisponensi conuentu, ad obtinenda tam insignia subsidia fidelibus suis ordinibus regni Hungáriáé, nauare diguata est, et quam maiestas sua illis in futurum etiam paratam dementer obtulit. Quae quidem maiestatis suae erga fideles suos reguieolas preelara voluntas cum ipsis statibus et ordinibus regni istius Hungáriáé iam sit perspecta, non dubitat maiestas sua, quin ipsi quoque fideles sui regnicolae liumillimae suae et fidelissimae, ac maiestati eius gratissimae oblationi cumulate sint satisfacturi, et una cum maiestate eins regia, pro propria sua incolumitate, nulla pericula, nec ullos labores, curas aut molestias declinaturi. Dcinde regia eius maiestas clementer approbat et ratam habet eorundem fidelium suorum regnicolarum deliberationem et conclusionem, quam fecerunt de generali et personali insurrectione dominorum baronum et nobilium penes regiam eius maiestatem, aut serenissimos filios suos in generali, vei penes dominum palatinum in particulari expeditione, iuxta articulos in proximo conuentu Posoniensi conclusos facienda, dummodo ipsi fideles maiestatis suae regnicole vei per viam lustrationis et delectus, qui maiestati suae omnino necessarius videtur, vei per aliam quamcunque rationem, in hoc conuentu modum querant et constituant, ut istiusmodi fidelium suorum regnicolarum insurrectio tanto efficatior et utilior regno existat, et ut id quod in diéta ista concluditur omnino etiam executioni mandetur ; nam regia eius maiestas non ubique debitam aequalitatem hucusque seruatam esse audiuit; quae quidem inaequalitas quantum dretrimenti et impedimenti regno afferre queat, maiestas sua adeo clarum et manifestum esse putat, quod fidélibus suis regnicolis id aliis clarioribus argumentis demonsti are superuacaneum existimet. Quantum vero ad rusticam plebem attinet, existimat