Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. júniusban. .103 .103 proliibeantur inquirere, et punire vicia et prauitates, seu cle-licta suorum subditorum et illorum, qui se citra ordinem seu constitutiones ecclesiasticas, ad exercenda spiritualia et eccle­siastica negotia iugererent. Vbi et peruersissima illa Anabap­tistarum secta, iuxta articulos dietae anni proxime transacti, eliminari, et de medio Christianitatis eiici debebit. Plebanis etiam et aliis ecclesiasticis personis cuiuscunque status, liber­tás sua in onmibus obseruetur, ac inter alia hoc quoque ob­seruetur, ne post mortem illorum, siue testati decesserint, siue intestati, patroni res et bona illorum pro se occupent, vei aceipiant. Si accidat quod bona quaepiam et possessiones ecclesi­asticae ab ecclesiis, quibus semel dedicatae, et ad quas pos­sessae fuerunt, per violentiam forte aliquorum, vei utcumque indebite, ad manus alienas, siue íIli sint patroni earundem ecclesiarum, siue alii quippiam, deuenissent: liberum sit, iuxta veterem regni obseruationem, rectoribus ipsis ecclesiarum, siue beneficiorum, contra tales violentos et indebitos occupatores, ordine juris procedere, et bona huiusmodi iuridice repetere. Si autem rectores ipsi beneficiorum hoc facere nollent, aut non possent, aut non auderent, tunc praelatis quoque et superiori­bus eorundem beneficiorum id semper liceat. Decimarum autem perceptio seu arendacio dominis praelatis et aliis ecclesiasticis personis, iuxta constitutiones priorum conuentuum seu dietarum, et signanter Soproniensis, sit libera, et inuiolabiliter obseruetur, iuxta modum et ordi­nem, et sub poenis alias denotatis; sed si aliqui domini et alii nobiles, siue possessionati homines, decimas ipsas pro se a praelatis, seu aliis ecclesiasticis personis, in arendam accepe­rint, teneantur tales decimarum conductores decimas decima­rum, quartas et sedecimas earundem, illis ad quos spectant, iuxta locorum consuetudinem, quiete et pacifice ac plenarie reddere, et ea quae aliena sunt, sibi ipsis non usurpare, aut violenter retinere. Ad exercenda iudicia, quae iuxta supra notatas et iam dictas constitutiones, deinceps celebrari debebunt, assessores periti et idonei, siue suae maiestatis, siue dominorum praela­torum aut baronuni seruitores sint (nam ab antiquo ita sem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom