Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

78 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. per obseruatum fűit,) adminus quatuor adliiberi debebuut, ultra judices ordiuarios, eoruraque vicegerentes et prothono­tarios ac duos homines domiui Strigonieusis, et etiam ultra praesentiam praelatorum et baronum, si qui aderunt, prout iu articulis dietae Tirnauiensis anni 1545 continetur. Quibus qui­dem assessoribus maiestas regia, more antea solito, solutio­nem fieri iubeat. Et propterea iam nunc sua maiestas, cum consilio dominorum consiliariorum et iudicum ordinariorum, assessores eligere et nominari gratiose curet, quorum si quis­piam decederet, in absentia suae regiae maiestatis, dominus locumtenens alium substituendi liabeat facultatem, proüt antea quoque semper liabuit. Porro cum intelligant regnicolae ipsi, proximis liisce diebus, monetam Hungaricam, quae nunc a sacratissima ma­iestate regia, domino eorum clementissimo, sub insigniis regni sui Hungarici, suoque nomine cuditur, Yienna et circumiacen­tibus prouinciis proscriptam, et cum tympano explosam esse : non possunt non mirari, et quodammodo grauari, quod sua sa­cratissima maiestas monetam, quae ut praemissum est, sub nomine et auspiciis eins cuditur, Yienna et ex prouinciis suis proscribi permiserit; cum et alioqui tempore diuorum Hunga­rorum regüm, qui etiam principes seu archiduces Austriae non extitissent, moneta Hungarica gratissime, imo cum superad­ditione, expendebatur et acceptabatur; quanto magis nunc? cum sacratissima sua maiestas cum praefatis fidelibus suis Hungaris in publica et generali dieta super ea re tractauerit, atque editis constitutionibus mature decreuerit, et per publica mandata preceperit, monetam Hungaricam ubique in regnis et prouinciis suae maiestatis aeeipi debere, idque sua maiestas non soluni ad supplicationem fidelium suorum Hungarorum, verum ob magnas et graues atque urgentes causas et necessi­tates commoditatesque mercium fieri commiserit. Quare nunc quoque status etordines ipsi sacrae eins maiestati humillime supplicant, dignetur ex sua dementia priorem suam deliberatio­nem atque decretum, in suo vigore atque robore relinquere, monetamque ipsam Hungaricam tarn Viennae, quam in cir­cumiacentibus regnis et prouinciis suis, prout liactenus factum fuit, aeeipi et currere posse, serio mandare; quod uniuersa

Next

/
Oldalképek
Tartalom