Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

74 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. penitus e medio tolletur, cum magno inprimis regnorum et pró­uinciarum vestrae sacratissimae maiestatis et deinde totius orbis Christiani detrimento. Quod ne fiat, in sola vestrae sacratissime maiestatis authoritate, pietateque et prouidentia consistit. Kívül: Eeplica ordinum regni Hungáriáé, in negocio quaerelarum contra milites regiae Maiestatis institutarum. (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.) VII. 1557. Június. Ferdinánd király válasza az országgyűlés második feliratára, Intellexit sacra Romanorum, Hungáriáé, Bohemiaeque etc. sacratissima regia maiestas, dominus noster clementissi­mus, ea, quae maiestatis suae fideles regnicolae in negotio querelarum et grauaminum, quae contra maiestatis suae mili­tes proposita sunt, super nouissimo maiestatis suae response liumiliter replicanda duxerunt. Et scire vult regia eius maiestas fideles suos regnicolas, quod maiestas eius illa, quae in seripto suo recensuit, de cau­sis et fomento malorum, quae per milites maiestatis suae per­petrata sunt, non eo animo proposuerit, quod illis ea expro­brare, aut quod potius in fideles suos regnicolas, quam milites eorum culpam coniicere voluerit, nam vellet et optaret maies­tas sua, quod oppressionum et damnorum istorum causae a neutra parte profectae fuissent; ubi verő generaliter et indefi­nitis verbis dixit moram solutionis exinde interdum euenire, quod maiestati suae a fidelibus subditis suis decreta contri­butio non semper ad prefinitos tenninos, aut integre prestetur, non de Hungaris tantum, sed aliarum quoque nationum sub­ditis, et in genere dictum fűit; nec ea est mens maiestatis suae, quod propter causas a maiestate sua explicatas, maiestatis suae fideles regnicolae merito tantas vastationes et oppressiones, ac reliqua malorum genera sustinere debeant, sed quia inter alia etiam alligatae causae tot malis materiam ex parte suppedi­tasse visae sunt, noluit eas maiestas sua, informationis gratia, silentio preterire. Cum autem fideles maiestatis suae ordines ac status regni

Next

/
Oldalképek
Tartalom