Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
64 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. autem potius militibus vitio verti debeat, et an digne hae ratione misera plebs opprimi debeat. Quod verő coram vestra sacratissima maiestate propositum est. oppressiones istas non potuisse euitari etiam propter rebellinm et factiosorum punitionem, quorum bona sunt mixta cum bonis íidelium ;• quantum hoc valeat, vestra sacratissima maiestas clementer intell iget, ubi reuocauerit in animum, quod gentes vestrae sacratissimae maiestatis in salutari illa superioris annij versus Babolchya expeditione, mulla omnino bona rebellium attigerint, et tarnen omnia fere vastata et multa etiam combusta sunt, exercitus'etiam ille vestrae sacratissimae maiestatis, qui versus Cassouiam profectus est, per integros aliquot comitatus fecit iter, in quibus comitatibus nulla bona infidelium reperiri possunt, et tarnen miseri incolae, tarn nobiles quam ignobiles, fideles videlicet vestrae sacratissimae maiestatis subditi, grauissimas ab eodem exercitu passi sunt oppressiones, rapinas, captiuitates et alia malorum genera, paulo secus, quam si infideles ac rebelles fuissent; et quamuis ista rebellió seu partialitas aliquorum, fidelibus vestrae sacratissimae maiestatis subditis sumopere Semper displicuerit, certo tarnen sibi persuadent, vestram sacratissimam maiestatem non propterea gentes suas ad punitionem rebellium mississe, ut etiam fideles indifferenter opprimerentur. Quod si capitanei et milites vestrae sacratissimae maiestatis tantam praestitissent diligentiam in discernendis bonis et rebus íidelium et infidelium. quantam praestiterunt in rapiendo, facile haec oppraessio fidelium euitari potuisset; quum tarnen compertum sit, multas res fidelium raptas et in exercitu agnitas, nunquam illis redditas fuisse, unde factum est, ut dum exercitus vestrae sacratissimae maiestatis ad aliquem locum venturus diceretur, ita ab eo trepitatum est, tanquam hostilis aliquis exercitus adnentaret. Quantum vero pertinet ad ea grauamina, quae maiestas vestra sacratissima recenset, miseram plebem pati etiam a dominis ipsorum propriis et haydonibus, qui non sunt in stipendio vestrae sacratissimae maiestatis : domini et nobiles regnicolae habent suum constitutum ordinem et modum, ac constitutiones publicas, nnanimi consensu omnium statuum et regni-