Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAn. .103 colarum editas, et per vestram sacratissimam maiestatem gratiose confirmatas, iuxta quarum continentiam colonos suos regunt; qni si ab eis opprimerentur, liabeut suum modum, liberae transmigrationis ad aliena bona, unde domini ac nobi­les suis iustis colonorum seruitiis priuari non possunt; et ultra hoc ipsi quoque liabent arces suas finitimas, quas opera colo­norum suorum munire et fortificare, contra publicum hostem, pro eorum et publica salute coguntur; indignum enim foret non libere domiuis et nobilibus uti opera colonorum suorum, ad muniendas proprias arces, quos etiam ad alienarum arcium finitimarum fortilicationem mittere coguntur. Xam quod de haydonibus dicitur, recordari clementer potest vestra sacratis­sima maiestas, qualiter fideles subditi eiusdem multis vicibus supplicauerint, ne permitteret haydones tales, qui absque solu­tione per quospiam tenentur, haberi, prout vestra sacratissima maiestas etiam mandata sua seria superinde dederit, et tarnen etiam nunc haydones ipsi praedatores, in omnibus fere fiuiti­mis arcibus, tam vestrae sacratissimae maiestatis, quam etiam ceterorum dominorum et nobilium tenentur, in magnum mise­rae plebis detrimentum, signanter vero in arcibus istis : Coma­romii, Jaurini, Sancto Martino, Tatba, Cheznek, Papa, Dewe­clier, Tychan, Palotlia, Zygeth, Zalawar, Berzencze, Chorgo, Kanysa, Segesd, Marczalii, item apud Joannem Pethew, Ab­batem Zaladiensem, Valentinum Magyar, Jacobum Zekel dominam Zechy, Georgiám Fancliy, Stephanum Zewld, Frau-, ciscum Thahy, dominum comitem a Zrinio, Paulum Zarka, item Lewa, Regecz, Korpona, Chabragh, Kekkew, Murán, apud Stephanum Dersfy, tam Cassouiae quam ultra Danubium; qui quidem haydones quantas crudelitates, sacrilegia, et ecclesia­rum destructiones et direptioues, turpitudinesque ubique in omnem sexmn et aetatem exerceant, ne proferri quidem et recenseri coram vestra sacratissima maiestate licet; per quae omnia grauissima ira et vindicta dei omnipotentis prouocatur, nisi vestra sacratissima maiestas pro sua regia dignitate et authoritate, istos tales condigne puniuerit, quae quidem puni­tio, hoc potissimum modo et online fieri posse videtur, ut ve­stra sacratissima maiestas iam nunc ad smgulos comitatus lite­ras suas det, mandando, ut mala et enormia facinora, in medio Magyar Országgyűlési Emlékek. IV. 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom