Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN. .103 .103 omnia, quae fideles ipsi subditi praestare possunt, finaliter ta­rnen istae quoque regni reliquiae. tot malis absumptae, misere intereant, et ad nihilum redigantuiv Allegatur secundo loco inter causas oppressionum etiam defectus victualium, qua in re utcunque vestra sacratissima maiestas informata sit, per illos forte, qui ad curanda victu­alia deputati, suam ipsorum negligentiam hoc modo tegere voluerunt; vei per illos, qui forte nunquam in exercitu fuerunt, rerumque istarum sunt ignari, negari tarnen non potest, üde­les ipsos subditos, omnem possibilem adhibuisse semper dili­gentiam et fidelitatem, in administrandis ipsis victualibus, quantum videlicet ex regno ita oppresso, et ad exiguum re­dacto, fieri potuit; nam ad praestanda sufficientia victualia, exercitui praesertim alieni numeroso, regnum hoc insufficiens iam omnino est. prout vestrae sacratissimae maiestatis fideles ipsi, etiam antea liumillime declarauerunt; sed accidit defectus iste victualium ea potissimum ratione, quia milites vestrae sacratissime maiestatis, praesertim externi, ea etiam victualia, quae ad castra, vei stationes deducebantur, antequam eo per­uenissent, saepius diripere sine omni pretio et solutione, et in­super miseros vectores, crudeliter etiam frumentis spoliatos, alios verberarunt, alios etiam occiderunt, denique castris aut stationibus turmatim egressi, hostili modo villás vastarunt, et omnia victualium genera rapuerunt, neque amplius curarunt; quin potius saepe victualia et res miserorum hominum ipsi diuendebant, prout et prius de integris armentorum gregibus, vili precio diuenditis, vestrae sacratissimae maiestati liu­millime inculcatum est, praesertim quia duces quoque et pre­fecti in societatem praede vocati, questum exinde facere 11011 verentur; adeo ut verendum sit, postquam perpetuo rapere impune consueuerunt, ut etiam si vestra sacratissima maiestas duplum stipendium ipsis numeraret, non tamen aliter desinent rapere, nisi grauissime puniantur; unde propter talem metum rusticorum, victualia deducere 11011 audentium, si aliquando contigit, victualia ipsa, uno vei altero die defecisse, prout id etiam cessantibus rapinis, in exercitibus plaerumque contin­gere sólet: iudicet vestra sacratissima maiestas, pro sua summa prudentia, an is victualium defectus, ipsi misere plebi, vei

Next

/
Oldalképek
Tartalom