Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

62 A POZSONYI OKSZÁOrrVÜLliS. ipsum in flore staret, fieri nullo modo potuisse, neque posse, et neque consueuisse, quum ad hoc uniuersae etiam aliae pro­uinciae, et regna vestrae sacratissimae maiestatis vix sufficiant. Nam et olirn, dum adhuc impérium regni Hungáriáé proten­deretur a mari Adriatico usque ad Pontúm Euxinum. et om­nia essent integra, etiam tunc suis opihus hosti resistere non valebant, sed cogebantur aliorum pricipum Christianorum auxilia implorare, prout exemplo fieri potest mors serenis­simi ducis Burgundiáé et aliorum principum. Si itaque liac ratione miseri homines et incolae Ungariae, opprimi debue­runt, vei imposterum deberent, quia gentes vestrae sacratis­sime maiestatis solutae non sunt, ipsisque gentibus libere mox ob dilationem solutionis praedari liceret, iam actum est de mi­seris istis regni reliquiis. Quinimo et in illis locis, in quibus a prouinciis vestrae sacratissimae maiestatis secura est et fre­quens solutio, non tarnen ab Iiis malis et oppressionibus absti­netur et temperatur. Fideles tarnen ipsi Ungari, ab initio Sem­per usque modo, ultra infinitos ipsorum labores, copiosam san­guinis ipsorum efusionem, omnibus temporibus, contributionem etiam pecuniariam possibilem, in subsidium huiusmodi defen­sionis praestare studuerunt, quam ipsi, prout humillime et concorditer obtulerunt, ita etiam fideliter prestiterunt et ad­ministrarunt; quod tamen quandoque ipsa contributio serius administrata sit, liinc potissimum fűit, quia reliquia ista regni Ungarie, quae adhuc dei benignitate super sunt, j am fereomnes, in extremis Turcorum confiniis sunt constitutae, acciditque saepe, ut antequam termini solutionis adueniant, miseri coloni vei abducantur per Turcos, vei aliter deuastentur et oppriman­tur, sicque impossibile sit, ab illis contributionem etiam obla­tam exigi; nec mirum, quum talis dilatio administrandae con­tributionis, non saltem in Ungaria, jam ita desolata, sed in aliis etiam prouinciis vestrae sacratissimae maiestatis, quae adhuc stante Ungaria, veluti antemurali Christianitatis, lianc calamitatem non sentiunt, accidere soleat, et tamen utcunque finaliter etiam post terminos licet administrata contribucio stipendiariisque vestrae sacratissime maiestatis solutio per ean­dem facta sit, miseris tamen colonis nulla unquam damnorum facta est compensa; unde verendum, ne etiam post praestita

Next

/
Oldalképek
Tartalom