Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JUTJIUSRAX. 59 sitionem fieri, eaque ex stipendio eorum, quando illis ea per­soluentur, sarciri et compensari; nec feret maiestas sua, vt cuiquam militum impuue liceat, aliquem ex fidelibus maiesta­tis suae subditis praeter aequitatem grauare aut molestare» sicuti hucusque etiam uou meminit maiestas sua se unquam ad talia facinora conniuisse. Studebit autem regia maiestas inuestigare modum, quo deinceps solutionem militum ad explicatiores et faciliores ra­tioues perducere, eisque debito tempore stipendia enumerare possit; et sperat se iu hac parte uou inauem laborem sumptu­ram, cui si optatus et qui speratur finis responderit, non dubi­tandum erit, quin milites minori negocio in officio et disciplina militari contineri et pro demerito plecti poterunt. Hie ergo vi­detur maiestati suae optimus et efficacissimus modus, quo huiusmodi oppressiones et desolationes in futurum praecauean­tur, et praeteritae emendentur; nihilominus tamen cum maies­tas sua in hac re omnino ita prouidere cupiat, ut miseris colonis recte et bene consultum sit; hortatur status et ordines regni sui Huugariae, ut ipsi maiestati suae commodam aliquam ra­cionem et viam ostendant, qua effectu et re ipsa tani enormi­bus malis et causis incitamentis ac principiis eorum deinceps in tempore occurratur; nam experientur status et ordines regni Hungáriáé maiestati suae nec voluntatem nec studium iis de­bitum remedium adbibendi deesse ; interea tamen petit maies­tas sua regia, ut status et ordines, cum sciant et fateantur arti­culos per maiestatem suam propositos tantopere necessarios esse, quod sine ipsis defensio aliqua recte et debite curari et fieri uou possit, ad deliberationeni et conclusionem illorum expedite procedant, eamque, uti se facturos receperunt, diutius non differant. Quod vero nonnulli capitanei maiestatis suae miseros colonos, si qui ad opem et protectionem maiestatis suae confu­giunt, et mandata ad ip'sos deferunt, non soluin non parcere, sed grauius etiam postea, erudeliusque tractare soleant, id hucusque ad maiestatem suam a nemine perlatum est, alioqui maiestas sua non pretermississet in illos, pro demerito, animad­uertere; quod si adhue vei illi maiestati suae nominabuntur et conuincentur, vei alii in tantam temeritatem praecipites

Next

/
Oldalképek
Tartalom