Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
60 A POZSONYI ORSZÁGtiYÜLKS. ruerint, et maiestati suae indicati fuerint, statuet maiestas sua contra illos, quod iustum et aequum erit. Deinde non meminit maiestas sua, nec audiuit hactenus, quod miseri colom ad labores arcium finitimarum, non iuxta publicas constituciones, per maiestatem suam gratiose confirmatas, sed prout praefectis locorum collibuerit, praetextu aliquo impetratis extraordinarie literis regiae maiestatis, compulsi vei angariati fuerint ad maiores labores, contra expressam regnicolarum per maiestatem regiam coníirmatam constitutionem; nisi forte ordines ac status regni eos labores tam graues esse innuant, qui colonis fortificationibus Zigetti et Jaurini, iussu maiestatis suae, impositi fuerunt; nec putat maiestas sua fideles status et ordines huiusce regni sui ea de re grauandi magnam causam habere, cum sciant et- intelligant importantiam amborum illorum locorum, et manifestum sit ea celeri fortificatione opus habere, quam quia aliter, quam hoc modo et opera colonorum promovendi, maiestas sua ad presens commoditatem non habet, necessitate, quae leges tigere atque refigere potest, hic postulante, colonos, de quorum etiam salute et permansione maximé agitur, ad munitiones illas adhiberi iussit, accedente tamen maiori ex parte comitatuum et regnicolarum, quibus illi subiecti sunt, consensu, existimans id illis propter publicam utilitatem minus graue futurum, cum non desint, qui illos nulla necessitate publica exigente ad grauiora quoque o.nera adigant, quin etiam plurimi colonorum, qui ad utramque partém seruiunt, apud hostes Turcas contra maiestatem suam et fideles eius regnicolas in fortificationibus locorum, et alias longe maiores labores et grauiora onera ferre cogantur, et denique regia maiestas operarios, si maximé vellet, (eo quidem numero quo opus esset), ex locis tam longinquis habere nequeat; optaret autem maiestas sua, pro dementia sua, qua miseros colonos prosequitur, ab aliis etiam maiorem rationem illórum haberi, neque eos tam duro iugo opprimi; quia liaud dubie deus etiam, qui curam illorum tenet, huic regno maiestatis suae eo plus victoriae et foelicitatis conferret. Ut igitur hac quoque in parte certus modus statuatur, ex re erit, quod maiestatis suae fideles subditi, status atque ordines regni Hungáriáé, uti se facturos obtulerunt, articulos proposi-