Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

48 A L'OZSONYi ORSZÁGGYŰLÉS. Postquam enim sacra maiestas sua, Iiis proxime preteri­tis mensibus, se Ratisbonam ad conuentum Imperialem contu­lisset, inter alia ardua et grauia imperii negocia, quae suae maiestati incumbebant, pro solita sua cura atque sollicitudine, non destitit apud status et ordines ijosos imperii ea agere et procurare, quae non solum ad istarum regni huius sui reliqui­arum defensionem, verum etiam, deo bene volente, pristinae integritati atque decori restitutionem pertinere visa sunt; quae quidem quanto studio, diligentia et sedulitate egerit, testes esse possunt satis copiose ipsorum fidelium regnicolarum suo­rum oratores, qui et ipsi praedictae dietae imperiali pro im­plarandis auxiliis interfuerunt, pleraque audierunt, suaeque maiestatis labores atque curas viderunt, atque tandem beni­gnitate dei optimi maximi, suisque sollicitationibns tantum effe­cit, ut ipsi status et ordines Imperii, partim fidelium suae ma­iestatis Hungarorum praesenti calamitati et quasi extremo exitio compatientes, partim vero sua quoque pericula, quae pereunte Hungaria ipsis euenire possent, mature auertere vo­lentes, subsidium equitum pariter et peditum non mediocre se daturos beneuole obtulerint; prout maiestas sua id fideles sub­ditos suos ab oratoribus ipsorum praedictis pro maiori parte hactenus intellexisse et scire credit. Sic confectis in imperio ad vota rebus, inde, cogendi plu­ris auxilii gratia, se in Boliemiam maiestas sua conferre non neglexit, ubi similiter actis et tractatis cum omni diligentia rebus, eorum quae ad publicum et commune regni sui Hungá­riáé bonum spectare visa sunt, non fuit immemor. Nam et ibi a fidelibus suis Bohemis, caeterisque prouincialibus suis ad­iunctis, partim propinguae vicinitatis et antiquae societatis, partim vero propulsandi a se quoque non longinqui periculi memoribus, iustum gentium et praecipue equitum subsidium preparauit, ita ut tarn impérium et Bohemia, quam reliqua suae maiestatis regna et prouinciae omnes non contemnenda in Hungáriám auxilia, contra communem nominis Christiani hos­tem, prompte et beneuole contulerint. Quum itaque regna et prouinciae exterae tarn promptos et beneuolos in adiuuandis vicinis suis se declararint, res vero de fidelibus suae maiestatis Hungaris, eorumque et omni um

Next

/
Oldalképek
Tartalom