Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.

1557. JÚNIUSBAN". 49 fortunarum suarum incolumi permansione agatur; hortatur eadem maiestas sua uniuersos regni ipsius sui Hungáriáé sta­tus et ordines, ut postquam vident alienas nationes a presenti ipsonim periculo remotiores, nihil non. quod ad vicini ipsis regni defensionem et optimum statum pertinet, prompte et alacri animo praestare: tractent et deliberent de modo et ordine proficiscendi in expeditionem generalem, si ad eam ventum fue­rit; nam licet superioribus annis hac de re consultatum, cer­tique ordines constituti sint. post illa tamen decreta non paruae in regno ipso mutationes contigerunt. partibus nonnullis per Turcas occupatis, aliquibus vero a íidelitate suae maiestatis in factionem transeuntibus; consultent itaque et decernant inter se denuo, ut si vei suam maiestatem personaliter, vei serenis­simos eiusdem filios in bellum (prout sua maiestas nec suae, nec serenissimorum liberorum suorum personae parcere statuit) proficisci contingat, quales insurrectiones, quiue gentium ordi­nes et apparatus, pro tutanda et conseruanda, vei etiam recu­peranda patria, seruari debeant; cumque preterea magnopere opus sit, ut preter infinitos generalis ipsius expeditionis sum­ptus, finitima loca necessariis gentium praesidiis et munitioni­bus prouideantur, omnibus verocognitum et exploratnm sit ma­iestatem suam cum caeteris regnis et provinciis suis haeredi­tariis tot sumptuum et expensarum oneribus sustinendis haud parem esse i^osse, ut quae omnes prope facultates et fortunas suas in publicam istam regni defensionem iam dudum impen­derit, et quoad eius fieri potest, impendere non cessabit, id­circo maiestas sua regia eosdem regni sui status gratiose re­quirit, ut quia haec nonnisi in ipsorum et regni conseruatio­nem et tuitionem potissimum íiunt et parantur, de speciali necessaria ac debita ope et subsidio pecuniario praestando, inter se tractent et decernant; ut sic perspecta eorum prom­ptitudine, non solum Bohemi, caeterique prouinciales illis annexi, sed etiam praefati status et ordines imperii, imposte­rum quoque ad ferenda ipsis subsidia paratiores, promptiores­que inueniantur. Praeterea, cum sciant fideles status et ordines regni vic­tualia esse rem unam omnium necessariam in hello, utpote quibus deficientibus caeteri omnes apparatus et omnes conatus Mugyar Országgyűlési Emlékek. IV. 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom