Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.
1 563. SZEPTEMBER NOVEMBER. 451 YL 1561. Márczius 16. Királyi válasz a magyar tanácsosok felterjesztésére. Sacra caesarea et Huugariae Bohemiaeque etc. Regia maiestas, dominus noster clementissimus, benigne intellexit sententiam et opinionem fidelium suorum consiliariorum Hungarorum de utroque negocio, quod caesarea eius maiestas cum ipsis clementer communicandum et consultandum duxit, scilicet de celebrando publico in Regno suo Hungáriáé conuentu, et de serenissimo principe domino Maximiliano Rege Bohemiae etc. filio et primogenito suo charissimo, domino nostro gratiosissimo, in Regem Hungáriáé coronando. In qua quidem iamdictorum dominorum consiliariorum sententia et opinione cum maiestati suae caesareae nonnulla occurrant, quae eidem aliquid difficultatis mouerunt, non potuit maiestas sua caesarea intermittere, quin ea in ulteriorem deliberationem vocaret, et ipsis dominis consiliariis Hungaris discutienda et examinanda proponeret. Quantum igitur inprimis attinet ad celebrationem conuentus, in quo et memorata coronatio peragatur, et alia publica Regni negocia tractentur, maiestati suae caesareae cum fidelibus suis-consiliariis Hungaris conuenit, ut diutius non differatur, et placet maiestati suae caesareae locus ciuitatis Posoniensis, utpote propter varias commoditates valde opportunus. De tempore quoque, seu die indicendi conuentum animaduertit maiestas sua caesarea festum diui Georgii nimis propinquum esse, itaque nominabit alium terminum quamprimum praesentem consultationem cum fidelibus suis consiliariis Hungaris susceptam absoluerit. Quod autem domini consiliarii. Hungari fideliter monent comitatus Regni Huugariae vocandos fore ad hunc conuentura non ut antea per internuncios tantum, sed viritim et per singula capita omnes etc.: recordatur quidem maiestas sua caesarea de more et antiqua consuetudine Regni obseruatum esse> ut Regnicolae omnes viritim conuocentur, sed quoniam, ut ip~ 29*