Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)

III. A POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1563. Szeptember-November.

452 A. POZSONYI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZáGGYŰLÉS. sis dominis consiliariis Hungaris constat, confinia alioqui etiam sunt satis infirma, maiestas sua caesarea veretur ne, confiuen­tibus Posonium uniuersis regnicolis, fines presidio ac presentia ipsorum nimis nudati, una cum uxoribus liberisque ac bonis ipsorum regnicolarum interea in periculum adducantur, cum liaud dubie Turcae tali occasione oblata ab excursionibus non essent temperaturi; itaque maiestas sua caesarea arbitratur ad precauenda memorata pericula coneultius futurum, quod soe­pedicti comitatus non viritim, sed tamen maiore numero quam in preteritis conuentibus couuocentur. Praeterea quod dicti domini consiliarii Hungari censent in liac conuocatione meutiquam praetereundos esse Transsyl­uanos, cum comitatibus illis filio quondam Regis Joannis sub­iectis, maiestas sua caesarea utique non dubitat quin plurimum conduceret vocari etiam Transsyluanos, propter causas quas domini consiliarii in scripto suo complexi sunt, sed maiestas sua caesarea non cernit quomodo id absque periculo maximo­rum motuum fieri queat; si namque liaec serenissimi Regis Bobemiae coronatio non modo imperátori Turcbarum, sed etiam filio quondam Regis Joannis futura est contraria, quem­admodum domini consiliarii ostendunt, liaud dubie uterque liaec maiestatis suae caesareae cousilia et instituta in pessi­mam partém interpretabitur, aegerrimeque feret status et or­dines Transsvluaniae vocari ad liuiuscemodi actum, quem in contumeliam et despectum, necnon grauissimum preiudicium ipsorum institui putabunt, adeoque praetendent ex quo maie­stas sua preteritis annis in tractatibus pacis cum principe Turcbarum susceptis, in quibus iam diu versatur, expresse pol­licita sit se filio quondam Regis Joannis Transsyluaniam, (ex­ceptis tamen locis extra eam sitis) in manibus pacifice relictu­ram esse maiestatem suam caesaream, si ullum sibi nunc ordi­nibus ac statibus Transsyluaniae imperandi ius vendicaret, promissis minimé stare sed omnes tractatus precedentes irri­tos reddere; quae res etiamsi aperto bello nullám materiam preberet, huic tamen negocio coronatiouis fortassis haud leuia impedimenta esset iniectura ; eaque propter maiestas sua cae­sarea pro praesenti temporis statu censet satius esse ut Trans­syluani silentio praetereantur, ad quos alias quoque nemini ho-

Next

/
Oldalképek
Tartalom