Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 4. 1557—1563 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1557. Júniusban.
40 A L'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. II. 1557. Május. A magyar kamara javaslatai, a pozsonyi országgyűlésen előterjesztendő királyi proposítiok tárgyában. Articuli de diuersis negotiis Fisci sacratissimae r egiae maiestatis, per s uam m a i e s t at e m r e g n i s t a t i b u s p r o p o n e n d i. Imprimis quia non est dubium, quin status et ordines regni, considerata presentis periculosi temporis condicione, pro sua, patrie, coniugumque ac liberorum suorum salute et conservatione, subsidium aliquod sint maiestati vestre oblaturi, pro nostra igitur humili opinione et iudicio, censeremus submisse, necesse esse, ut maiestas vestra, una cum statibus, eum modum et ordinem in connumeratione et exactione subsidii oblati instituere clementer dignaretur, quo illud non iuxta arbitrium aliquorum, qui sua tantum ex eo commoda querere soliti sunt, sed maiori quo fieri poterit cum augmento, ad commoduin publicum et defensionem regni, exigatur. Porro modum et ordinem talem in connumeratione eius subsidii, obseruandum humiliter censeremus, ut in singulis possessionibus omnes quotquot sunt domus, per dicatores connumerentur, factaque tali connumeratione, adhiberet sibi dicator judices, juratosque, et dominos, si ita videbitur, eius possessionis, atque facta iusta limitatione, iuxta singulorum qui connumerati essent facultates, singulis plus et minus soluendum imponeret. Tali namque obseruato ordine, et summa multo maior, quam iuxta priorem connumerationem, accedet, et iuramenta, que per judices exigi super eo solent, qui colonus sit soluendo subsidio et qui non, declinarentur, que nimií'um cum ajjerta lesione consciencie, et oífensa dei plerumque exiguntur. Exemtiones eciam in connumeratione contributionum fieri consuete, utpote qtium molitores, libertini, mercenarii, coqui, sartores, sutores, fabri ferrarii et lignarii, pelliones, carbonarii item circa fodinas existentes, et alii opifices, eximi et a solutione subsidiorum liberari solent, condescenderent; multi item, qui nomine desertarum et combustarum aliarumque im-